• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput XIX: Quae ratio sit uisibilis sacrificii, quod uni uero et inuisibili deo offerri docet uera religio.

Qui autem putant haec uisibilia sacrificia dis aliis congruere, illi uero tamquam inuisibili inuisibilia et maiori maiora meliorique meliora, qualia sunt purae mentis et bonae uoluntatis officia: profecto nesciunt haec ita signa esse illorum, sicut uerba sonantia signa sunt rerum. quocirca sicut orantes atque laudantes ad eum dirigimus significantes uoces, cui res ipsas in corde quas significamus offerimus: ita sacrificantes non alteri uisibile sacrificium offerendum esse nouerimus quam illi, cuius in cordibus nostris inuisibile sacrificium nos ipsi esse debemus. tunc nobis fauent nobisque congaudent atque ad hoc ipsum nos pro suis uiribus adiuuant angeli quique uirtutesque superiores et ipsa bonitate ac pietate potentiores. si autem illis haec exhibere uoluerimus, non libenter accipiunt, et cum ad homines ita mittuntur, ut eorum praesentia sentiatur, apertissime uetant. sunt exempla in litteris sanctis. putauerunt quidam deferendum angelis honorem uel adorando uel sacrificando, qui debetur deo, et eorum sunt admonitione prohibiti iussique hoc ei deferre, cui uni fas esse nouerunt. imitati sunt angelos sanctos etiam sancti homines dei. nam Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo sanitatis putati sunt di, eisque Lycaonii uictimas immolare uoluerunt; quod a se humili pietate remouentes eis in quem crederent adnuntiauerunt deum. nec ob aliud fallaces illi superbe sibi hoc exigunt, nisi quia uero deo deberi sciunt. non enim reuera, ut ait Porphyrius et nonnulli putant, cadauerinis nidoribus, sed diuinis honoribus gaudent. copiam uero nidorum magnam habent undique, et si amplius uellent, ipsi sibi poterant exhibere. qui ergo diuinitatem sibi adrogant spiritus, non cuiuslibet corporis fumo, sed supplicantis animo delectantur, cui decepto subiectoque dominentur, intercludentes iter ad deum uerum, ne sit homo illius sacrificium, dum sacrificatur cuipiam praeter illum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung