• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber X

Caput XXXI: Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam deo adserunt esse coaeternam.

Cur ergo non potius diuinitati credimus de his rebus, quas humano ingenio peruestigare non possumus, quae animam quoque ipsam non deo coaeternam, sed creatam dicit esse, quae non erat? ut enim hoc Platonici nollent credere, hanc utique causam idoneam sibi uidebantur adferre, quia, nisi quod semper antea fuisset, sempiternum deinceps esse non posset; quamquam et de mundo et de his, quos in mundo deos a deo factos scribit Plato, apertissime dicat eos esse coepisse et habere initium, finem tamen non habituros, sed per conditoris potentissimam uoluntatem in aeternum mansuros esse perhibeat. uerum id quomodo intellegant inuenerunt, non esse hoc uidelicet temporis, sed substitutionis initium. sicut enim, inquiunt, si pes ex aeternitate semper fuisset in puluere, semper ei subesset uestigium, quod tamen uestigium a calcante factum nemo dubitaret, nec alterum altero prius esset, quamuis alterum ab altero factum esset: sic, inquiunt, et mundus atque in illo di creati et semper fuerunt semper existente qui fecit, et tamen facti sunt. numquid ergo, si anima semper fuit, etiam miseria eius semper fuisse dicenda est? porro si aliquid in illa, quod ex aeterno non fuit, esse coepit ex tempore, cur non fieri potuerit, ut ipsa esset ex tempore quae antea non fuisset? deinde beatitudo quoque eius post experimentum malorum firmior et sine fine mansura, sicut iste confitetur, procul dubio coepit ex tempore, et tamen semper erit, cum antea non fuerit. illa igitur omnis argumentatio dissoluta est, qua putatur nihil esse posse sine fine temporis, nisi quod initium non habet temporis. inuenta est enim animae beatitudo, quae cum initium temporis habuerit, finem temporis non habebit. quapropter diuinae auctoritati humana cedat infirmitas, eisque beatis et inmortalibus de uera religione credamus, qui sibi honorem non expetunt, quem deo suo, qui etiam noster est, deberi sciunt, nec iubent, ut sacrificium faciamus, nisi ei tantum, cuius et nos cum illis, ut saepe dixi et saepe dicendum est, sacrificium esse debemus, per eum sacerdotem offerendi, qui in homine, quem suscepit, secundum quem et sacerdos esse uoluit, etiam usque ad mortem sacrificium pro nobis dignatus est fieri.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy