Caput I: De una bonorum angelorum malorumque natura.
Antequam de institutione hominis dicam, ubi duarum ciuitatum, quantum ad rationalium mortalium genus adtinet, apparebit exortus, sicut superiore libro apparuisse in angelis iam uidetur: prius mihi quaedam de ipsis angelis uideo esse dicenda, quibus demonstretur, quantum a nobis potest, quam non inconueniens neque incongrua dicatur esse hominibus angelisque societas, ut non quattuor - duae scilicet angelorum totidemque hominum - , sed duae potius ciuitates, hoc est societates, merito esse dicantur, una in bonis, altera in malis non solum angelis, uerum etiam hominibus constitutae. angelorum bonorum et malorum inter se contrarios adpetitus non naturis principiisque diuersis, cum deus omnium substantiarum bonus auctor et conditor utrosque creauerit, sed uoluntatibus et cupiditatibus extitisse dubitare fas non est, dum alii constanter in communi omnibus bono, quod ipse illis deus est, atque in eius aeternitate ueritate caritate persistunt; alii sua potestate potius delectati, uelut bonum suum sibi ipsi essent, a superiore communi omnium beatifico bono ad propria defluxerunt et habentes elationis fastum pro excelsissima aeternitate, uanitatis astutiam pro certissima ueritate, studia partium pro indiuidua caritate superbi fallaces inuidi effecti sunt. beatitudinis igitur illorum causa est adhaerere deo; quocirca istorum miseriae causa ex contrario est intellegenda, quod est non adhaerere deo. quamobrem si cum quaeritur, quare illi beati sint, recte respondetur: quia deo adhaerent; et cum quaeritur, cur isti sint miseri, recte respondetur: quia non adhaerent deo: non est creaturae rationalis uel intellectualis bonum, quo beata sit, nisi deus. ita quamuis non omnis beata possit esse creatura - neque enim hoc munus adipiscuntur aut capiunt ferae ligna saxa et si quid huiusmodi est - , ea tamen, quae potest, non ex se ipsa potest, quia ex nihilo creata est, sed ex illo, a quo creata est. hoc enim adepto beata, quo amisso misera est. ille uero qui non alio, sed se ipso bono beatus est, ideo miser non potest esse, quia non se potest amittere. dicimus itaque incommutabile bonum non esse nisi unum uerum beatum deum; ea uero, quae fecit, bona quidem esse, quod ab illo, uerumtamen mutabilia, quod non de illo, sed de nihilo facta sunt. quamquam ergo summa non sint, quibus est deus maius bonum: magna sunt tamen ea mutabilia bona, quae adhaerere possunt, ut beata sint, inmutabili bono, quod usque adeo bonum eorum est, ut sine illo misera esse necesse sit. nec ideo cetera in hac creaturae uniuersitate meliora sunt, quia misera esse non possunt; neque enim cetera membra corporis nostri ideo dicendum est oculis esse meliora, quia caeca esse non possunt. sicut autem melior est natura sentiens et cum dolet quam lapis qui dolere nullo modo potest, ita rationalis natura praestantior etiam misera, quam illa quae rationis uel sensus est expers, et ideo in eam non cadit miseria. quod cum ita sit, huic naturae, quae in tanta excellentia creata est, ut, licet sit ipsa mutabilis, inhaerendo tamen incommutabili bono, id est summo deo, beatitudinem consequatur, nec expleat indigentiam suam nisi utique beata sit eique explendae non sufficiat nisi deus, profecto non illi adhaerere uitium est. omne autem uitium naturae nocet ac per hoc contra naturam est. ab illa igitur, quae adhaeret deo, non natura differt ista, sed uitio; quo tamen etiam uitio ualde magna multumque laudabilis ostenditur ipsa natura. cuius enim recte uituperatur uitium, procul dubio natura laudatur. nam recta uitii uituperatio est, quod illo dehonestatur natura laudabilis. sicut ergo cum uitium oculorum dicitur caecitas, id ostenditur, quod ad naturam oculorum pertinet uisus; et cum uitium aurium dicitur surditas, ad earum naturam pertinere demonstratur auditus: ita, cum uitium creaturae angelicae dicitur, quo non adhaeret deo, hinc apertissime declaratur, eius naturae ut deo adhaereat conuenire. quam porro magna sit laus adhaerere deo, ut ei uiuat, inde sapiat, illo gaudeat tantoque bono sine morte sine errore sine molestia perfruatur, quis digne cogitare possit aut eloqui? quapropter etiam uitio malorum angelorum, quo non adhaerent deo, quoniam omne uitium naturae nocet, satis manifestatur deum tam bonam eorum creasse naturam, cui noxium sit non esse cum deo.