• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XII

Caput II: Nullam essentiam deo esse contrariam, quia ab eo, qui summe et semper est, hoc in totum uidetur diuersum esse quod non est.

Haec dicta sint, ne quisquam, cum de angelis apostaticis loquimur, existimet eos aliam uelut ex alio principio habere potuisse naturam, nec eorum naturae auctorem deum. cuius erroris inpietate tanto quisque carebit expeditius et facilius, quanto perspicacius intellegere potuerit, quod per angelum deus dixit, quando Moysen mittebat ad filios Israel: ego sum, qui sum. cum enim deus summa essentia sit, hoc est summe sit, et ideo inmutabilis sit: rebus, quas ex nihilo creauit, esse dedit, sed non summe esse, sicut est ipse; et aliis dedit esse amplius, aliis minus, atque ita naturas essentiarum gradibus ordinauit - sicut enim ab eo, quod est sapere, uocatur sapientia, sic ab eo, quod est esse, uocatur essentia, nouo quidem nomine, quo usi ueteres non sunt Latini sermonis auctores, sed iam nostris temporibus usitato, ne deesset etiam linguae nostrae, quod Graeci appellant οὐσίαν; hoc enim uerbum e uerbo expressum est, ut diceretur essentia - ; ac per hoc ei naturae, quae summe est, qua faciente sunt quaecumque sunt, contraria natura non est, nisi quae non est. ei quippe, quod est, non esse contrarium est. et propterea deo, id est summae essentiae et auctori omnium qualiumcumque essentiarum, essentia nulla contraria est.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy