Caput XV: De temporali conditione generis humani, quam deus nec nouo consilio instituerit nec mutabili uoluntate.
Quid autem mirum est, si in his circuitibus errantes nec aditum nec exitum inueniunt? quia genus humanum atque ista nostra mortalitas nec quo initio coepta sit sciunt, nec quo fine claudatur; quandoquidem altitudinem dei penetrare non possunt, qua, cum ipse sit aeternus et sine initio, ab aliquo tamen initio exorsus est tempora et hominem, quem numquam antea fecerat, fecit in tempore, non tamen nouo et repentino, sed inmutabili aeternoque consilio. quis hanc ualeat altitudinem inuestigabilem uestigare et inscrutabilem perscrutari, secundum quam deus hominem temporalem, ante quem nemo umquam hominum fuit, non mutabili uoluntate in tempore condidit et genus humanum ex uno multiplicauit? quandoquidem psalmus ipse cum praemisisset atque dixisset: tu, domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum ac deinde repercussisset eos, in quorum stulta inpiaque doctrina nulla liberationis et beatitudinis animae seruatur aeternitas, continuo subiciens: in circuitu inpii ambulabunt: tamquam ei diceretur: quid ergo tu credis, sentis, intellegis? numquidnam existimandum est subito deo placuisse hominem facere, quem numquam antea infinita retro aeternitate fecisset, cui nihil noui accidere potest, in quo mutabile aliquid non est ? continuo respondit ad ipsum eum loquens: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. sentiant, inquit, homines quod putant, et quod eis placet opinentur et disputent: secundum altitudinem tuam, quam nullus potest nosse hominum, multiplicasti filios hominum. ualde quippe altum est et semper fuisse, et hominem, quem numquam fecerat, ex aliquo tempore primum facere uoluisse, nec consilium uoluntatemque mutasse.