Caput XXXIII: De uitiis Romanorum, quos patriae non correxit euersio.
O mentes amentes. quis est hic tantus non error, sed furor, ut exitium uestrum, sicut audiuimus, plangentibus orientalibus populis et maximis ciuitatibus in remotissimis terris publicum luctum maeroremque ducentibus uos theatra quaereretis intraretis inpleretis, et multo insaniora quam fuerant antea faceretis? hanc animorum labem ac pestem, hanc probitatis et honestatis euersionem uobis Scipio ille metuebat, quando construi theatra prohibebat, quando rebus prosperis uos facile corrumpi atque euerti posse cernebat, quando uos securos esse ab hostili terrore nolebat. neque enim censebat ille felicem esse rempublicam stantibus moenibus, ruentibus moribus. sed in uobis plus ualuit quod daemones inpii seduxerunt, quam quod homines prouidi praecauerunt. hinc est quod mala, quae facitis, uobis inputari non uultis, mala uero, quae patimini, Christianis temporibus inputatis. neque enim in uestra securitate pacatam rempublicam, sed luxuriam quaeritis inpunitam, qui deprauati rebus prosperis nec corrigi potuistis aduersis. uolebat uos ille Scipio terreri ab hoste, ne in luxuriam flueretis: nec contriti ab hoste luxuriam repressistis, perdidistis utilitatem calamitatis, et miserrimi facti estis et pessimi permansistis.
