Caput XXIII: Quid intellegendum sit de corpore animali et de corpore spiritali, et qui moriantur in Adam, qui uero uiuificentur in Christo.
Nam sicut ista, quae habent animam uiuentem, nondum spiritum uiuificantem, animalia dicuntur corpora, nec tamen animae sunt, sed corpora: ita illa spiritalia uocantur corpora; absit tamen ut spiritus ea credamus futura, sed corpora carnis habitura substantiam, sed nullam tarditatem corruptionem que carnalem spiritu uiuificante passura. tunc iam non terrenus, sed caelestis homo erit; non quia corpus, quod de terra factum est, non ipsum erit; sed quia dono caelesti iam tale erit, ut etiam caelo incolendo non amissa natura, sed mutata qualitate conueniat. primus autem homo de terra terrenus in animam uiuentem factus est, non in spiritum uiuificantem, quod ei post oboedientiae meritum seruabatur. ideo corpus eius, quod cibo ac potu egebat, ne fame adficeretur ac siti, et non inmortalitate illa absoluta atque indissolubili, sed ligno uitae a mortis necessitate prohibebatur atque in iuuentutis flore tenebatur, non spiritale, sed animale fuisse non dubium est, nequaquam tamen moriturum, nisi in dei praedicentis minantisque sententiam delinquendo conruisset et alimentis quidem etiam extra paradisum non negatis, a ligno tamen uitae prohibitus traditus esset tempori uetustati que finiendus, in ea dumtaxat uita, quam in corpore licet animali, donec spiritale oboedientiae merito fieret, posset in paradiso nisi peccasset habere perpetuam. quapropter etiamsi mortem istam manifestam, qua fit animae a corpore separatio, intellegamus simul significatam in eo quod deus dixerat: qua die ederitis ex illo, morte moriemini, non ideo debet absurdum uideri, quia non eo prorsus die a corpore sunt soluti, quo cibum interdictum mortiferumque sumpserunt. eo quippe die mutata in deterius uitiataque natura atque a ligno uitae separatione iustissima mortis in eis etiam corporalis necessitas facta est, cum qua nos necessitate nati sumus. propter quod apostolus non ait: corpus quidem moriturum est propter peccatum, sed ait: corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. deinde subiunxit: si autem spiritus eius, qui suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis: qui suscitauit Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. tunc ergo erit corpus in spiritum uiuificantem, quod nunc est in animam uiuentem; et tamen mortuum dicit apostolus, quia iam moriendi necessitate constrictum est. tunc autem ita erat in animam uiuentem, quamuis non in spiritum uiuificantem, ut tamen mortuum dici non recte posset, quia nisi perpetratione peccati necessitatem moriendi habere non posset. cum uero deus et dicendo: Adam, ubi es? mortem significauerit animae, quae facta est illo deserente, et dicendo: terra es et in terram ibis mortem significauerit corporis, quae illi fit anima discedente: propterea de morte secunda nihil dixisse credendus est, quia occultam esse uoluit propter dispensationem testamenti noui, ubi secunda mors apertissime declaratur; ut prius ista mors prima, quae communis est omnibus, proderetur ex illo uenisse peccato, quod in uno commune factum est omnibus; mors uero secunda non utique communis est omnibus propter eos, qui secundum propositum uocati sunt, quos ante praesciuit et praedestinauit, sicut ait apostolus, conformes imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos a secunda morte per mediatorem dei gratia liberauit. in corpore ergo animali primum hominem factum sic apostolus loquitur. uolens enim ab spiritali, quod in resurrectione futurum est, hoc quod nunc est animale discernere: seminatur, inquit, in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in uirtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. deinde ut hoc probaret: si est, inquit, corpus animale, est et spiritale. et ut quid esset animale corpus ostenderet: sic, inquit, scriptum est: factus est primus homo in animam uiuentem. isto igitur modo uoluit ostendere quid sit corpus animale, quamuis scriptura non dixerit de homine primo, qui est appellatus Adam, quando illi anima flatu dei creata est: et factus est homo in corpore animali; sed: factus est homo in animam uiuentem. in eo ergo quod scriptum est: factus est primus homo in animam uiuentem, uoluit apostolus intellegi corpus hominis animale. spiritale autem quemadmodum intellegendum esset, ostendit addendo: nouissimus Adam in spiritum uiuificantem, procul dubio Christum significans, qui iam ex mortuis ita resurrexit, ut mori deinceps omnino non possit. denique sequitur et dicit: sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. ubi multo apertius declarauit se animale corpus insinuasse in eo quod scriptum est factum esse primum hominem in animam uiuentem, spiritale autem in eo quod ait: nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. prius est enim animale corpus, quale habuit primus Adam, quamuis non moriturum, nisi peccasset; quale nunc habemus et nos, hactenus eius mutata uitiataque natura, quatenus in illo, posteaquam peccauit, effectum est, unde haberet iam moriendi necessitatem; tale pro nobis etiam Christus primitus habere dignatus est, non quidem necessitate, sed potestate; postea uero spiritale, quale iam praecessit in Christo tamquam in capite nostro, secuturum est autem in membris eius ultima resurrectione mortuorum. adiungit deinde apostolus duorum istorum hominum euidentissimam differentiam dicens: primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius, qui de caelo est. hoc apostolus ita posuit, ut nunc quidem in nobis secundum sacramentum regenerationis fiat, sicut alibi dicit: quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis; re autem ipsa tunc perficietur, cum et in nobis, quod est animale nascendo, spiritale factum fuerit resurgendo. ut enim eius itidem uerbis utar: spe salui facti sumus. induimus autem imaginem terreni hominis propagatione praeuaricationis et mortis, quam nobis intulit generatio; sed induimus imaginem caelestis hominis gratia indulgentiae uitae que perpetuae, quod nobis praestat regeneratio, nonnisi per mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum; quem caelestem hominem uult intellegi, quia de caelo uenit, ut terrenae mortalitatis corpore uestiretur, quod caelesti inmortalitate uestiret. caelestes uero ideo appellat et alios, quia fiunt per gratiam membra eius, ut cum illis sit unus Christus, uelut caput et corpus. hoc in eadem epistula euidentius ita ponit: per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur; iam utique in corpore spiritali quod erit in spiritum uiuificantem; non quia omnes, qui in Adam moriuntur, membra erunt Christi - ex illis enim multo plures secunda in aeternum morte plectentur - , sed ideo dictum est omnes atque omnes, quia, sicut nemo corpore animali nisi in Adam moritur, ita nemo corpore spiritali nisi in Christo uiuificatur. proinde nequaquam putandum est nos in resurrectione tale corpus habituros, quale habuit homo primus ante peccatum; nec illud, quod dictum est: qualis terrenus, tales et terreni, secundum id intellegendum, quod factum est admissione peccati. non enim existimandum est eum, priusquam peccasset, spiritale corpus habuisse et peccati merito in animale mutatum. ut enim hoc putetur, parum adtenduntur tanti uerba doctoris, qui ait: si est corpus animale, est et spiritale; sic et scriptum est: factus est primus homo Adam in animam uiuentem. numquid hoc post peccatum factum est, cum sit ista hominis prima conditio, de qua beatissimus Paulus ad corpus animale monstrandum hoc testimonium legis adsumpsit?
