• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber II

Caput II: De his, quae primo uolumine expedita sunt.

Superiore itaque libro, cum de ciuitate dei dicere instituissem, unde hoc uniuersum opus illo adiuuante in manus sumptum est, occurrit mihi resistendum esse primitus eis, qui haec bella, quibus mundus iste conteritur, maximeque Romanae urbis recentem a barbaris uastationem Christianae religioni tribuunt, qua prohibentur nefandis sacrificiis seruire daemonibus, cum potius hoc tribuere deberent Christo, quod propter eius nomen contra institutum moremque bellorum eis, quo confugerent, religiosa et amplissima loca barbari libera praebuerunt, atque in multis famulatum deditum Christo non solum uerum, sed etiam timore confictum sic honorauerunt, ut, quod in eos belli iure fieri licuisset, inlicitum sibi esse iudicarent. inde incidit quaestio, cur haec diuina beneficia et ad inpios ingratosque peruenerint, et cur itidem illa dura, quae hostiliter facta sunt, pios cum inpiis pariter adflixerint? quam quaestionem per multa diffusam - in omnibus enim cottidianis uel dei muneribus uel hominum cladibus, quorum utraque bene ac male uiuentibus permixte atque indiscrete saepe accidunt, solet multos mouere - ut pro suscepti operis necessitate dissoluerem, aliquantum inmoratus sum maxime ad consolandas sanctas feminas et pie castas, in quibus ab hoste aliquid perpetratum est, quod intulit uerecundiae dolorem, etsi non abstulit pudicitiae firmitatem, ne paeniteat eas uitae, quas non est unde possit paenitere nequitiae. deinde pauca dixi in eos, qui Christianos aduersis illis rebus adfectos et praecipue pudorem humiliatarum feminarum quamuis castarum atque sanctarum proteruitate inpudentissima exagitant, cum sint nequissimi et inreuerentissimi, longe ab eis ipsis Romanis degeneres, quorum praeclara multa laudantur et litterarum memoria celebrantur, immo illorum gloriae uehementer aduersi. Romam quippe partam ueterum auctamque laboribus foediorem stantem fecerant quam ruentem, quandoquidem in ruina eius lapides et ligna, in istorum autem uita omnia non murorum, sed morum munimenta atque ornamenta ceciderunt, cum funestioribus eorum corda cupiditatibus quam ignibus tecta illius urbis arderent. quibus dictis primum terminaui librum. deinceps itaque dicere institui, quae mala ciuitas illa perpessa sit ab origine sua siue apud se ipsam siue in prouinciis sibi iam subditis, quae omnia Christianae religioni tribuerent, si iam tunc euangelica doctrina aduersus falsos et fallaces eorum deos testificatione liberrima personaret.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité