• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XV

Caput X: De differentia, qua inter Hebraeos et nostros codices uidentur annorum numeri dissonare.

Quocirca etsi inter Hebraeos et nostros codices de ipso numero annorum nonnulla uidetur esse distantia, quod ignoro qua ratione sit factum: non tamen tanta est, ut illos homines tam longaeuos fuisse dissentiant. nam ipse homo primus Adam, antequam gigneret filium, qui est appellatus Seth, ducentos triginta uixisse annos reperitur in codicibus nostris, in Hebraeis autem centum triginta perhibetur; sed posteaquam eum genuit, septingentos uixisse legitur in nostris, octingentos uero in illis; atque ita in utrisque uniuersitatis summa concordat. ac deinde per consequentes generationes antequam gignatur, qui gigni commemoratur, minus uixisse apud Hebraeos pater eius inuenitur centum annos; sed posteaquam est genitus idem ipse, centum minus quam in Hebraeis inueniuntur in nostris; atque ita et hinc et inde numeri uniuersitas consonat. in sexta autem generatione nusquam utrique codices discrepant. in septima uero, ubi ille qui natus est Enoch non mortuus, sed quod deo placuerit translatus esse narratur, eadem dissonantia est, quae in superioribus quinque de centum annis antequam gigneret eum, qui ibi commemoratus est, filium, atque in summa similis consonantia. uixit enim annos, antequam transferretur, secundum utrosque codices trecentos sexaginta quinque. octaua generatio habet quidem nonnullam diuersitatem, sed minorem ac dissimilem ceteris. Mathusalem quippe, quem genuit Enoch, antequam gigneret eum, qui in ipso ordine sequitur, secundum Hebraeos non centum minus, sed uiginti amplius uixit annos; qui rursus in nostris, posteaquam eum genuit, reperiuntur additi, et in utrisque sibi summa uniuersi numeri occurrit. in sola nona generatione, id est in annis Lamech, filii Mathusalae, patris autem Noe, summa uniuersitatis discrepat, sed non plurimum. uiginti enim et quattuor annos plus uixisse in Hebraeis quam in nostris codicibus inuenitur. namque antequam gigneret filium, qui uocatus est Noe, sex minus habet in Hebraeis quam in nostris; postea uero quam eum genuit, triginta amplius in eisdem quam in nostris. unde sex illis detractis restant uiginti quattuor, ut dictum est.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy