Caput IV: Quod cultores deorum nulla umquam a dis suis praecepta probitatis acceperint et in sacris eorum turpia quaeque celebrauerint.
Primo ipsos mores ne pessimos haberent, quare di eorum curare noluerunt? deus enim uerus eos, a quibus non colebatur, merito neglexit; di autem illi, a quorum cultu se prohiberi homines ingratissimi conqueruntur, cultores suos ad bene uiuendum quare nullis legibus adiuuerunt? utique dignum erat, ut, quomodo isti illorum sacra, ita illi istorum facta curarent. sed respondetur, quod uoluntate propria quisque malus est. quis hoc negauerit? uerumtamen pertinebat ad consultores deos uitae bonae praecepta non occultare populis cultoribus suis, sed clara praedicatione praebere, per uates etiam conuenire atque arguere peccantes, palam minari poenas male agentibus, praemia recte uiuentibus polliceri. quid umquam tale in deorum illorum templis prompta et eminenti uoce concrepuit? ueniebamus etiam nos aliquando adulescentes ad spectacula ludibriaque sacrilegiorum, spectabamus arrepticios, audiebamus symphoniacos, ludis turpissimis, qui dis deabusque exhibebantur, oblectabamur, caelesti uirgini et Berecynthiae matri omnium, ante cuius lecticam die sollemni lauationis eius talia per publicum cantitabantur a nequissimis scaenicis, qualia, non dico matrem deorum, sed matrem qualiumcumque senatorum uel quorumlibet honestorum uirorum, immo uero qualia nec matrem ipsorum scaenicorum deceret audire. habet enim quiddam erga parentes humana uerecundia, quod nec ipsa nequitia possit auferre. illam proinde turpitudinem obscenorum dictorum atque factorum scaenicos ipsos domi suae proludendi causa coram matribus suis agere puderet, quam per publicum agebant coram deum matre spectante atque audiente utriusque sexus frequentissima multitudine. quae si inlecta curiositate adesse potuit circumfusa, saltem offensa castitate debuit abire confusa. quae sunt sacrilegia, si illa sunt sacra? aut quae inquinatio, si illa lauatio? et haec fercula appellabantur, quasi celebraretur conuiuium, quo uelut suis epulis inmunda daemonia pascerentur. quis enim non sentiat cuiusmodi spiritus talibus obscenitatibus delectentur, nisi uel nesciens, utrum omnino sint ulli inmundi spiritus deorum nomine decipientes, uel talem agens uitam, in qua istos potius quam deum uerum et optet propitios et formidet iratos?
