• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XII: De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae successionis nouus ordo contexitur.

Nunc iam uideamus procursum ciuitatis dei etiam ab illo articulo temporis, qui factus est in patre Abraham, unde incipit esse notitia eius euidentior, et ubi clariora leguntur promissa diuina, quae nunc in Christo uidemus inpleri. sicut ergo scriptura sancta indicante didicimus, in regione Chaldaeorum natus est Abraham, quae terra ad regnum Assyrium pertinebat. apud Chaldaeos autem iam etiam tunc superstitiones inpiae praeualebant, quemadmodum per ceteras gentes. una igitur Tharae domus erat, de quo natus est Abraham, in qua unius ueri dei cultus et, quantum credibile est, in qua iam sola etiam Hebraea lingua remanserat - quamuis et ipse, sicut iam manifestior dei populus in Aegypto, ita in Mesopotamia seruisse dis alienis Iesu Naue narrante referatur - ceteris ex progenie illius Heber in linguas paulatim alias et in nationes alias defluentibus. proinde sicut per aquarum diluuium una domus Noe remanserat ad reparandum genus humanum, sic in diluuio multarum superstitionum per uniuersum mundum una remanserat domus Tharae, in qua custodita est plantatio ciuitatis dei. denique sicut illic enumeratis supra generationibus usque ad Noe simul cum annorum numeris et exposita diluuii causa, priusquam deus inciperet de arca fabricanda loqui ad Noe, dicitur: hae autem generationes Noe: ita et hic enumeratis generationibus ab illo, qui est appellatus Sem, filio Noe, usque ad Abraham, deinde insignis articulus similiter ponitur ut dicatur: hae sunt generationes Tharae. Thara genuit Abram et Nachor et Arran, et Arran genuit Loth. et mortuus est Arran coram Thara patre suo in terra in qua natus est, in regione Chaldaeorum. et sumpsit Abram et Nachor sibi uxores; nomen mulieris Abram Sara et nomen mulieris Nachor Melcha, filia Arran. iste Arran pater Melchae fuit et pater Iescae, quae Iesca creditur ipsa esse etiam Sarra uxor Abrahae.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung