• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XXII: De superatis ab Abraham hostibus Sodomorum, quando et Loth de captiuitate eripuit, et a Melchisedech sacerdote benedictus est.

Hoc responso promissionis accepto migrauit Abraham et mansit in alio eiusdem terrae loco, iuxta quercum Mambre, quae erat Chebron. deinde ab hostibus, qui Sodomis inruerant, cum quinque reges aduersus quattuor bellum gererent et uictis Sodomitis etiam Loth captus esset, liberauit eum Abraham adductis se cum in proelium trecentis decem et octo uernaculis suis et uictoriam fecit regibus Sodomorum nihilque spoliorum auferre uoluit, cum rex cui uicerat obtulisset. sed plane tunc benedictus est a Melchisedech, qui erat sacerdos dei excelsi; de quo in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, quam plures Pauli apostoli esse dicunt, quidam uero negant, multa et magna conscripta sunt. ibi quippe primum apparuit sacrificium, quod nunc a Christianis offertur deo toto orbe terrarum, inpleturque illud, quod longe post hoc factum per prophetiam dicitur ad Christum, qui fuerat adhuc uenturus in carne: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; non scilicet secundum ordinem Aaron, qui ordo fuerat auferendus inlucescentibus rebus, quae illis umbris praenotabantur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung