• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XXVII: De masculo, qui si octauo die non fuerit circumcisus , perit anima eius, quia testamentum dei dissipauit.

Item potest mouere, quomodo intellegi oporteat quod hic dictum est: masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octauo die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipauit, cum haec nulla culpa sit paruuli, cuius dixit animam perituram, nec ipse dissipauerit testamentum dei, sed maiores, qui eum circumcidere non curarunt; nisi quia etiam paruuli, non secundum suae uitae proprietatem, sed secundum communem generis humani originem omnes in illo uno testamentum dei dissipauerunt, in quo omnes peccauerunt. multa quippe appellantur testamenta dei exceptis illis duobus magnis, uetere et nouo, quod licet cuique legendo cognoscere. testamentum autem primum, quod factum est ad hominem primum, profecto illud est: qua die ederitis, morte moriemini. unde scriptum est in libro, qui ecclesiasticus appellatur: omnis caro sicut uestis ueterescit. testamentum enim a saeculo: morte morieris. cum enim lex euidentior postea data sit, et dicat apostolus: ubi autem non est lex, nec praeuaricatio, quo pacto in psalmo quod legitur uerum est: praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, nisi quia omnes legis alicuius praeuaricatae sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? quamobrem si etiam paruuli, quod uera fides habet, nascuntur non proprie, sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur, profecto eo modo, quo sunt peccatores, etiam praeuaricatores legis illius, quae in paradiso data est, agnoscuntur; ut uerum sit utrumque, quod scriptum est, et: praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae, et: ubi lex non est, nec praeuaricatio. ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit et non inmerito paruulum propter originale peccatum, quo primum dei dissipatum est testamentum, generatio disperdet, nisi regeneratio liberet, sic intellegenda sunt haec uerba diuina, tamquam dictum sit: qui non fuerit regeneratus, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum dei dissipauit, quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccauit. si enim dixisset: quia hoc testamentum meum dissipauit, nonnisi de ista circumcisione intellegi cogeret; nunc uero, quoniam non expressit cuiusmodi testamentum paruulus dissipauerit, liberum est intellegere de illo testamento dictum, cuius dissipatio pertinere posset ad paruulum. si autem hoc quisquam nonnisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod in ea testamentum dei, quoniam non est circumcisus, dissipauerit paruulus, quaerat locutionis aliquem modum, quo non absurde possit intellegi, ideo dissipasse testamentum, quia licet non ab illo, tamen in illo est dissipatum. uerum sic quoque animaduertendum est nulla in se neglegentia sua iniuste interire incircumcisi animam paruuli nisi originalis obligatione peccati.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung