• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVI

Caput XXXIV: Quid intellegendum sit in eo, quod Abraham post mortem Sarrae Cetturam accepit uxorem.

Quid autem sibi uult, quod Abraham post mortem Sarrae Cetturam duxit uxorem? ubi absit ut incontinentiam suspicemur, praesertim in illa iam aetate et in illa fidei sanctitate. an adhuc procreandi filii quaerebantur, cum iam deo promittente tanta multiplicatio filiorum ex Isaac per stellas caeli et harenam terrae fide probatissima teneretur? sed profecto si Agar et Ismael, doctore apostolo, significauerunt carnales ueteris testamenti, cur non etiam Cettura et filii eius significent carnales, qui se ad testamentum nouum existimant pertinere? ambae quippe et uxores Abrahae et concubinae sunt appellatae; Sarra uero numquam dicta est concubina. nam et quando data est Agar Abrahae, ita scriptum est: et adprehendit Sara uxor Abram Agar Aegyptiam ancillam suam post decem annos, quam habitauerat Abram in terra Chanaan, et dedit eam Abram uiro suo ipsi uxorem. de Cettura autem, quam post obitum Sarrae accepit, sic legitur: adiciens autem Abraham sumpsit uxorem, cui nomen Cettura. ecce ambae dicuntur uxores; ambae porro concubinae fuisse reperiuntur, postea dicente scriptura: dedit autem Abraham omnem censum suum Isaac filio suo, et filiis concubinarum suarum dedit Abraham dationes et dimisit eos ab Isaac filio suo adhuc se uiuo ad orientem, in terram orientis. habent ergo nonnulla munera filii concubinarum, sed non perueniunt ad regnum promissum, nec haeretici, nec Iudaei carnales, quia praeter Isaac nullus est heres, et non qui filii carnis, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semine, de quo dictum est: in Isaac uocabitur tibi semen. neque enim uideo, cur etiam Cettura post uxoris mortem ducta, nisi propter hoc mysterium, dicta sit concubina. sed quisquis haec non uult in istis significationibus accipere, non calumnietur Abrahae. quid si enim et hoc prouisum est contra haereticos futuros secundarum aduersarios nuptiarum, ut in ipso patre multarum gentium post obitum coniugis iterum coniugari demonstraretur non esse peccatum? et mortuus est Abraham, cum esset annorum centum septuaginta quinque. annorum ergo septuaginta quinque Isaac filium dereliquit, quem centenarius genuit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung