• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XI: Quo tempore Moyses populum dei ex Aegypto eduxerit, et Iesus Naue, qui eidem successit, quorum regum aetate sit mortuus.

Eduxit ergo Moyses ex Aegypto populum dei nouissimo tempore Cecropis Atheniensium regis, cum apud Assyrios regnaret Ascatades, apud Sicyonios Marathus, apud Argiuos Triopas. educto autem populo in monte Sina diuinitus acceptam tradidit legem, quod uetus dicitur testamentum, quia promissiones terrenas habet, et per Iesum Christum futurum fuerat testamentum nouum, quo regnum caelorum promitteretur. hunc enim ordinem seruaui oportebat, sicut in unoquoque homine, qui in deum proficit, id agitur, quod ait apostolus, ut non sit prius quod spiritale est; sed quod animale, postea spiritale; quoniam sicut dicit et uerum est, primus homo de terra, terrenus; secundus homo de caelo. rexit autem populum Moyses per annos quadraginta in deserto et mortuus est annorum centum et uiginti, cum Christum etiam ipse prophetasset per figuras obseruationum carnalium in tabernaculo et sacerdotio et sacrificiis aliisque mysticis plurimisque mandatis. Moysi successit Iesus Naue et in terra promissionis introductum populum conlocauit ex auctoritate diuina debellatis gentibus, a quibus eadem loca tenebantur. qui cum populum rexisset post mortem Moysi uiginti et septem annos etiam ipse defunctus est regnante apud Assyrios octauo decimo Amynta, apud Sicyonios sexto decimo Corace, apud Argiuos decimo Danao, apud Athenienses quarto Erichthonio.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy