• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XIII: Qualium fabularum figmenta exorta sint eo tempore, quo Hebraeis iudices praeesse coeperunt.

Post mortem Iesu Naue populus dei iudices habuit, quibus temporibus alternauerunt apud eos et humilitates laborum pro eorum peccatis, et prosperitates consolationum propter miserationem dei. his temporibus fabulae fictae sunt de Triptolemo, quod iubente Cerere anguibus portatus alitibus indigentibus terris frumenta uolando contulerit; de Minotauro, quod bestia fuerit inclusa labyrintho, quo cum intrassent homines, inextricabili errore inde exire non poterant; de Centauris, quod equorum hominumque fuerit natura coniuncta; de Cerbero, quod sit triceps inferorum canis; de Phryxo et Helle eius sorore, quod uecti ariete uolauerint; de Gorgone, quod fuerit crinita serpentibus et adspicientes conuertebat in lapides; de Bellerophonte, quod equo pennis uolante sit uectus, qui equus Pegasus dictus est; de Amphione, quod citharae suauitate lapides mulserit et adtraxerit; de fabro Daedalo et eius Icaro filio, quod sibi coaptatis pinnis uolauerint; de Oedipo, quod monstrum quoddam, quae Sphinga dicebatur, humana facie quadrupedem, soluta quae ab illa proponi soleret uelut insolubili quaestione suo praecipitio perire conpulerit; de Antaeo, quem necauit Hercules, quod filius terrae fuerit, propter quod cadens in terram fortior soleret adsurgere; et si qua forte alia praetermisi. hae fabulae bellum adusque Troianum, ubi secundum librum Marcus Varro de populi Romani gente finiuit, ex occasione historiarum, quae res ueraciter gestas continent, ita sunt ingeniis hominum fictae, ut non sint obprobriis numinum adfixae. porro autem quicumque finxerunt a Ioue ad stuprum raptum pulcherrimum puerum Ganymedem, quod nefas rex Tantalus fecit et Ioui fabula tribuit, uel Danaes per imbrem aureum adpetisse concubitum, ubi intellegitur pudicitia mulieris auro fuisse corrupta, quae illis temporibus uel facta uel ficta sunt, aut facta ab aliis et ficta de Ioue, dici non potest quantum mali de hominum praesumpserint cordibus, quod possent ista patienter ferre mendacia, quae tamen etiam libenter amplexi sunt. qui utique quanto deuotius Iouem colunt, tanto eos, qui haec de illo dicere ausi sunt, seuerius punire debuerunt. nunc uero non solum eis, qui ista finxerunt, irati non sunt, sed ut talia figmenta etiam in theatris agerent, ipsos deos potius iratos habere timuerunt. his temporibus Latona Apollinem peperit, non illum, cuius oracula solere consuli superius loquebamur, sed illum, qui cum Hercule seruiuit Admeto; qui tamen sic est deus creditus, ut plurimi ac paene omnes unum eundemque Apollinem fuisse opinentur. tunc et Liber pater bellauit in India, qui multas habuit in exercitu feminas, quae Bacchae appellatae sunt, non tam uirtute nobiles quam furore. aliqui sane et uictum scribunt istum Liberum et uinctum, nonnulli et occisum in pugna a Perseo, nec ubi fuerit sepultus tacent. et tamen eius uelut dei nomine per inmundos daemones Bacchanalia sacra uel potius sacrilegia sunt instituta, de quorum rabiosa turpitudine post tam multos annos sic senatus erubuit, ut in urbe Roma esse prohiberet. per ea tempora Perseus et uxor eius Andromeda posteaquam sunt mortui, sic eos in caelum receptos esse crediderunt, ut imagines eorum stellis designare eorumque appellare nominibus non erubescerent, non timerent.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy