• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XV: De occasu regni Argiuorum, quo tempore apud Laurentes Picus Saturni filius regnum patris primus accepit.

Per ea tempora regnum finitum est Argiuorum, translatum ad Mycenas, unde fuit Agamemnon, et exortum est regnum Laurentum, ubi Saturni filius Picus regnum primus accepit, iudicante apud Hebraeos femina Debbora; sed per illam dei spiritus id agebat; nam etiam prophetissa erat, cuius prophetia minus aperta est, quam ut possimus eam sine diuturna expositione de Christo demonstrare prolatam. iam ergo regnabant Laurentes utique in Italia, ex quibus euidentior ducitur origo Romana post Graecos; et tamen adhuc regnum Assyrium permanebat, ubi erat rex uicensimus et tertius Lampares, cum primus Laurentum Picus esse coepisset. de huius Pici patre Saturno uiderint quid sentiant talium deorum cultores, qui negant hominem fuisse; de quo et alii scripserunt, quod ante Picum filium suum in Italia ipse regnauerit, et Vergilius notioribus litteris dicit: is genus indocile et dispersum montibus altis conposuit legesque dedit Latiumque uocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula. sed haec poetica opinentur esse figmenta et Pici patrem Stercen potius fuisse adseuerent, a quo peritissimo agricola inuentum ferunt, ut fimo animalium agri fecundarentur, quod ab eius nomine stercus est dictum; hunc quidam Stercutium uocatum ferunt. qualibet autem ex causa eum Saturnum appellare uoluerint, certe tamen hunc Stercen siue Stercutium merito agriculturae fecerunt deum. Picum quoque similiter eius filium in talium deorum numerum receperunt, quem praeclarum augurem et belligeratorem fuisse adserunt. Picus Faunum genuit, Laurentum regem secundum; etiam iste deus illis uel est uel fuit. hos ante Troianum bellum diuinos honores mortuis hominibus detulerunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy