Caput XXIII: De Sibylla Erythraea, quae inter alias Sibyllas cognoscitur de Christo euidentia multa cecinisse.
Eodem tempore nonnulli Sibyllam Erythraeam uaticinatam ferunt. Sibyllas autem Varro prodit plures fuisse, non unam. haec sane Erythraea Sibylla quaedam de Christo manifesta conscripsit; quod etiam nos prius in Latina lingua uersibus male Latinis et non stantibus legimus per nescio cuius interpretis inperitiam, sicut post cognouimus. nam uir clarissimus Flaccianus, qui etiam proconsul fuit, homo facillimae facundiae multaeque doctrinae, cum de Christo conloqueremur, Graecum nobis codicem protulit, carmina esse dicens Sibyllae Erythraeae, ubi ostendit quodam loco in capitibus uersuum ordinem litterarum ita se habentem, ut haec in eo uerba legerentur: Ἰησοῦς Χρειστὸς Θεοῦ Υἱὸς σωτήρ, quod est Latine, Iesus Christus dei filius saluator. hi autem uersus, quorum primae litterae istum sensum, quem diximus, reddunt, sicut eos quidam Latinis et stantibus uersibus est interpretatus, hoc continent:
Iudicii signum tellus sudore madescet.
E caelo rex adveniet per saecla futurus,
Scilicet ut carnem praesens, ut iudicet orbem.
Unde Deum cernent incredulus atque fidelis
Celsum cum sanctis aevi iam termino in ipso.
Sic animae cum carne aderunt, quas iudicat ipse,
Cum iacet incultus densis in vepribus orbis.
Reicient simulacra viri, cunctam quoque gazam,
Exuret terras ignis pontumque polumque
Inquirens, taetri portas effringet Averni.
Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni
Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit.
Occultos actus retegens tunc quisque loquetur
Secreta, atque Deus reserabit pectora luci.
Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.
Eripitur solis iubar et chorus interit astris.
Voluetur caelum, lunaris splendor obibit;
Deiciet colles, valles extollet ab imo.
Non erit in rebus hominum sublime vel altum.
Iam aequantur campis montes et caerula ponti
Omnia cessabunt, tellus confracta peribit:
Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.
Sed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto
Orbe, gemens facinus miserum variosque labores,
Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.
Et coram hic Domino reges sistentur ad unum.
Reccidet e caelo ignisque et sulphuris amnis.
in his Latinis uersibus de Graeco utcumque translatis ibi non potuit ille sensus occurrere, qui fit, cum litterae, quae sunt in eorum capitibus, conectuntur, ubi Y littera in Graeco posita est, quia non potuerunt Latina uerba inueniri, quae ab eadem littera inciperent et sententiae conuenirent. hi autem sunt uersus tres, quintus et octauus decimus et nonus decimus. denique si litteras quae sunt in capitibus omnium uersuum conectentes horum trium quae scriptae sunt non legamus, sed pro eis Y litteram, tamquam in eisdem locis ipsa sit posita, recordemur, exprimitur in quinque uerbis: Iesus Christus dei filius saluator; sed cum Graece hoc dicitur, non Latine. et sunt uersus uiginti et septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit. tria enim ter ducta fiunt nouem; et ipsa nouem si ter ducantur, ut ex lato in altum figura consurgat, ad uiginti septem perueniunt. horum autem Graecorum quinque uerborum, quae sunt Ἰησοῦς Χρειστὸς Θεοῦ Υἱὸς σωτήρ, quod est Latine Iesus Christus dei filius saluator, si primas litteras iungas, erit ἰχθύς, id est piscis, in quo nomine mystice intellegitur Christus, eo quod in huius mortalitatis abysso uelut in aquarum profunditate uiuus, hoc est sine peccato, esse potuerit. haec autem Sibylla siue Erythraea siue, ut quidam magis credunt, Cumaea ita nihil habet in toto carmine suo, cuius exigua ista particula est, quod ad deorum falsorum siue factorum cultum pertineat, quin immo ita etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur, ut in eorum numero deputanda uideatur, qui pertinent ad ciuitatem dei. inserit etiam Lactantius operi suo quaedam de Christo uaticinia Sibyllae, quamuis non exprimat cuius. sed quae ipse singillatim posuit, ego arbitratus sum coniuncta esse ponenda, tamquam unum sit prolixum, quae ille plura commemorauit et breuia. in manus iniquas, inquit, infidelium postea ueniet; dabunt autem deo alapas manibus incestis et inpurato ore exspuent uenenatos sputus; dabit uero ad uerbera simpliciter sanctum dorsum. et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod uerbum uel unde uenit, ut inferis loquatur et corona spinea coronetur. ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. ipsa enim insipiens tuum deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed spinis coronasti et horridum fel miscuisti. templi uero uelum scindetur; et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis. et morte morietur tribus diebus somno suscepto; et tunc ab inferis regressus ad lucem ueniet primus resurrectionis principio reuocatis ostenso. ista Lactantius carptim per interualla disputationis suae, sicut ea poscere uidebantur, quae probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina, quae nos nihil interponentes, sed in unam seriem conexa ponentes solis capitibus, si tamen scriptores deinceps ea seruare non neglegant, distinguenda curauimus. nonnulli sane Erythraeam Sibyllam non Romuli, sed belli Troiani tempore fuisse scripserunt.