• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XXV: Qui philosophi enituerint regnante apud Romanos Tarquinio Prisco, apud Hebraeos Sedechia, cum Hierusalem capta est templumque subuersum.

Regnante uero apud Hebraeos Sedechia et apud Romanos Tarquinio Prisco, qui successerat Anco Marcio, ductus est captiuus in Babyloniam populus Iudaeorum euersa Hierusalem et templo illo a Salomone constructo. increpantes enim eos prophetae de iniquitatibus et inpietatibus suis haec eis uentura praedixerant, maxime Hieremias, qui etiam numerum definiuit annorum. eo tempore Pittacus Mitylenaeus, alius e septem sapientibus, fuisse perhibetur. et quinque ceteros, qui, ut septem numerentur, Thaleti, quem supra commemorauimus, et huic Pittaco adduntur, eo tempore fuisse scribit Eusebius, quo captiuus dei populus in Babylonia tenebatur. hi sunt autem: Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Periandrus Corinthius, Cleobulus Lindius, Bias Prienaeus. omnes hi, septem appellati sapientes, post poetas theologos claruerunt, quia genere uitae quodam laudabili praestabant hominibus ceteris et morum nonnulla praecepta sententiarum breuitate conplexi sunt. nihil autem monumentorum, quod ad litteras adtinet, posteris reliquerunt, nisi quod Solon quasdam leges Atheniensibus dedisse perhibetur; Thales uero physicus fuit et suorum dogmatum libros reliquit. eo captiuitatis Iudaicae tempore et Anaximander et Anaximenes et Xenophanes physici claruerunt. tunc et Pythagoras, ex quo coeperunt appellari philosophi.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy