Caput XL: De Aegyptiorum mendacissima uanitate, quae antiquitati scientiae suae centum milia adscribit annorum.
Frustra itaque uanissima praesumptione garriunt quidam dicentes, ex quo Aegyptus rationem siderum conprehendit, amplius quam centum annorum milia numerari. in quibus enim libris istum numerum collegerunt, qui non multum ante annorum duo milia litteras magistra Iside didicerunt? non enim paruus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit, quod a litterarum etiam diuinarum ueritate non dissonat. cum enim ab ipso primo homine, qui est appellatus Adam, nondum sex annorum milia conpleantur, quomodo non isti ridendi potius quam refellendi sunt, qui de spatio temporum tam diuersa et huic exploratae ueritati tam contraria persuadere conantur? cui enim melius narranti praeterita credimus, quam qui etiam futura praedixit, quae praesentia iam uidemus? nam et ipsa historicorum inter se dissonantia copiam nobis praebet, ut ei potius credere debeamus, qui diuinae, quam tenemus, non repugnat historiae. porro autem ciues inpiae ciuitatis diffusi usquequaque per terras cum legunt doctissimos homines, quorum nullius contemnenda uideatur auctoritas, inter se de rebus gestis ab aetatis nostrae memoria remotissimis discrepantes, cui potius credere debeant, non inueniunt. nos uero in nostrae religionis historia fulti auctoritate diuina, quidquid ei resistit, non dubitamus esse falsissimum, quomodolibet sese habeant cetera in saecularibus litteris, quae seu uera seu falsa sint, nihil momenti adferunt, quo recte beateque uiuamus.