• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XVIII

Caput XLI: De philosophicarum opinionum dissensionibus et canonicarum apud ecclesiam concordia scripturarum.

Vt autem iam cognitionem omittamus historiae, ipsi philosophi, a quibus ad ista progressi sumus, qui non uidentur laborasse in studiis suis, nisi ut inuenirent quomodo uiuendum esset adcommodate ad beatitudinem capessendam, cur dissenserunt et a magistris discipuli, et inter se condiscipuli, nisi quia ut homines humanis sensibus et humanis ratiocinationibus ista quaesierunt? ubi quamuis esse potuerit et studium gloriandi, quo quisque alio sapientior et acutior uideri cupit nec sententiae quodammodo addictus alienae, sed sui dogmatis et opinionis inuentor, tamen ut nonnullos uel etiam plurimos eorum fuisse concedam, quos a suis doctoribus uel discendi sociis amor ueritatis abruperit, ut pro ea certarent, quam ueritatem putarent, siue illa esset, siue non esset: quid agit aut quo uel qua, ut ad beatitudinem perueniatur, humana se porrigit infelicitas, si diuina non ducit auctoritas? denique auctores nostri, in quibus non frustra sacrarum litterarum figitur et terminatur canon, absit ut inter se aliqua ratione dissentiant. unde non inmerito, cum illa scriberent, eis deum uel per eos locutum, non pauci in scholis atque gymnasiis litigiosis disputationibus garruli, sed in agris atque urbibus cum doctis atque indoctis tot tanti que populi crediderunt. ipsi sane pauci esse debuerunt, ne multitudine uilesceret, quod religione carum esse oporteret; nec tamen ita pauci, ut eorum non sit miranda consensio. neque enim in multitudine philosophorum, qui labore etiam litterario monumenta suorum dogmatum reliquerunt, facile quis inuenerit, inter quos cuncta quae sensere conueniant; quod ostendere hoc opere longum est. quis autem sectae cuiuslibet auctor sic est in hac daemonicola ciuitate adprobatus, ut ceteri inprobarentur, qui diuersa et aduersa senserunt? nonne apud Athenas et Epicurei clarebant, adserentes res humanas ad deorum curam non pertinere, et Stoici, qui contraria sentientes eas regi atque muniri dis adiutoribus et tutoribus disputabant? unde miror cur Anaxagoras reus factus sit, quia solem dixit esse lapidem ardentem, negans utique deum, cum in eadem ciuitate gloria floruerit Epicurus uixeritque securus, non solum solem uel ullum siderum deum esse non credens, sed nec Iouem nec ullum deorum omnino in mundo habitare contendens, ad quem preces hominum supplicationesque perueniant. nonne ibi Aristippus in uoluptate corporis summum bonum ponens, ibi Antisthenes uirtute animi potius hominem fieri beatum adseuerans, duo philosophi nobiles et ambo Socratici, in tam diuersis atque inter se contrariis finibus uitae summam locantes, quorum etiam ille fugiendam, iste administrandam sapienti dicebat esse rempublicam, ad suam quisque sectam sectandam discipulos congregabat? nempe palam in conspicua et notissima porticu, in gymnasiis, in hortulis, in locis publicis ac priuatis cateruatim pro sua quisque opinione certabant, alii adserentes unum, alii innumerabiles mundos; ipsum autem unum alii ortum esse, alii uero initium non habere; alii interiturum, alii semper futurum; alii mente diuina, alii fortuito et casibus agi; alii inmortales esse animas, alii mortales; et qui inmortales, alii reuolui in bestias, alii nequaquam; qui uero mortales, alii mox interire post corpus, alii uiuere etiam postea uel paululum uel diutius, non tamen semper; alii in corpore constituentes finem boni, alii in animo, alii in utroque, alii extrinsecus posita etiam bona ad animum et corpus addentes; alii sensibus corporis semper, alii non semper, alii numquam putantes esse credendum. has et alias paene innumerabiles dissensiones philosophorum quis umquam populus, quis senatus, quae potestas uel dignitas publica inpiae ciuitatis diiudicandas et alias probandas ac recipiendas, alias inprobandas repudiandasque curauit, ac non passim sine ullo iudicio confuseque habuit in gremio suo tot controuersias hominum dissidentium, non de agris et domibus uel quacumque pecuniaria ratione, sed de his rebus, quibus aut misere uiuitur aut beate? ubi etsi aliqua uera dicebantur, eadem licentia dicebantur et falsa, prorsus ut non frustra talis ciuitas mysticum uocabulum Babylonis acceperit. Babylon interpretatur quippe confusio, quod nos iam dixisse meminimus. nec interest diaboli regis eius, quam contrariis inter se rixentur erroribus, quos merito multae uariaeque inpietatis pariter possidet. at uero gens illa, ille populus, illa ciuitas, illa respublica, illi Israelitae, quibus credita sunt eloquia dei, nullo modo pseudoprophetas cum ueris prophetis parilitate licentiae confuderunt, sed concordes inter se atque in nullo dissentientes sacrarum litterarum ueraces ab eis agnoscebantur et tenebantur auctores. ipsi eis erant philosophi, hoc est amatores sapientiae, ipsi sapientes, ipsi theologi, ipsi prophetae, ipsi doctores probitatis atque pietatis. quicumque secundum illos sapuit et uixit, non secundum homines, sed secundum deum, qui per eos locutus est, sapuit et uixit. ibi si prohibitum est sacrilegium, deus prohibuit. si dictum est: honora patrem tuum et matrem tuam, deus iussit. si dictum est: non moechaberis, non homicidium facies, non furaberis, et cetera huiusmodi, non haec ora humana, sed oracula diuina fuderunt. quidquid philosophi quidam inter falsa, quae opinati sunt, uerum uidere potuerunt et laboriosis disputationibus persuadere moliti sunt, quod mundum istum deus fecerit eumque ipse prouidentissimus administret, de honestate uirtutum, de amore patriae, de fide amicitiae, de bonis operibus atque omnibus ad mores probos pertinentibus rebus, quamuis nescientes ad quem finem et quonam modo essent ista omnia referenda, propheticis, hoc est diuinis, uocibus, quamuis per homines, in illa ciuitate populo commendata sunt, non argumentationum concertationibus inculcata, ut non hominis ingenium, sed dei eloquium contemnere formidaret, qui illa cognosceret.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung