Caput XLIX: De indiscreta multiplicatione ecclesiae, qua in hoc saeculo multi reprobi miscentur electis.
In hoc ergo saeculo maligno, in his diebus malis, ubi per humilitatem praesentem futuram conparat ecclesia celsitudinem et timorum stimulis, dolorum tormentis, laborum molestiis, tentationum periculis eruditur, sola spe gaudens, quando sanum gaudet, multi reprobi miscentur bonis et utrique tamquam in sagenam euangelicam colliguntur et in hoc mundo tamquam in mari utrique inclusi retibus indiscrete natant, donec perueniatur ad litus, ubi mali segregentur a bonis, et in bonis tamquam in templo suo sit deus omnia in omnibus. proinde uocem nunc agnoscimus eius inpleri, qui loquebatur in psalmo atque dicebat: adnuntiaui et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. hoc fit nunc, ex quo primum per os praecursoris sui Iohannis, deinde per os proprium adnuntiauit et locutus est dicens: agite paenitentiam, adpropinquauit enim regnum caelorum. elegit discipulos, quos et apostolos nominauit, humiliter natos, inhonoratos, inlitteratos, ut, quidquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. habuit inter eos unum, quo malo utens bene et suae passionis inpleret dispositum et ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum. seminato, quantum per eius oportebat praesentiam corporalem, sancto euangelio passus est, mortuus est, resurrexit, passione ostendens quid sustinere pro ueritate, resurrectione quid sperare in aeternitate debeamus, excepta altitudine sacramenti, qua sanguis eius in remissionem fusus est peccatorum. conuersatus est in terra quadraginta dies cum discipulis suis atque ipsis uidentibus adscendit in caelum et post dies decem misit promissum spiritum sanctum; cuius uenientis in eos qui crediderant tunc signum erat maximum et maxime necessarium, ut unusquisque eorum linguis omnium gentium loqueretur; ita significans unitatem catholicae ecclesiae per omnes gentes futuram ac sic linguis omnibus locuturam.