Caput I: Quod in quaestione, quam de finibus bonorum et malorum philosophica disputatio uentilauit, ducentas octoginta et octo sectas esse posse Varro perspexerit.
Quoniam de ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, debitis finibus deinceps mihi uideo disputandum, prius exponenda sunt, quantum operis huius terminandi ratio patitur, argumenta mortalium, quibus sibi ipsi beatitudinem facere in huius uitae infelicitate moliti sunt, ut ab eorum rebus uanis spes nostra quid differat, quam deus nobis dedit, et res ipsa, hoc est uera beatitudo, quam dabit, non tantum auctoritate diuina, sed adhibita etiam ratione, qualem propter infideles possumus adhibere, clarescat. de finibus enim bonorum et malorum multa et multipliciter inter se philosophi disputarunt; quam quaestionem maxima intentione uersantes inuenire conati sunt, quid efficiat hominem beatum. illud enim est finis boni nostri, propter quod adpetenda sunt cetera, ipsum autem propter se ipsum; et illud finis mali, propter quod uitanda sunt cetera, ipsum autem propter se ipsum. finem boni ergo nunc dicimus, non quo consumatur, ut non sit, sed quo perficiatur, ut plenum sit; et finem mali, non quo esse desinat, sed quousque nocendo perducat. fines itaque isti sunt summum bonum et summum malum. de quibus inueniendis atque in hac uita summo bono adipiscendo, uitando autem summo malo, multum, sicut dixi, laborauerunt, qui studium sapientiae in saeculi huius uanitate professi sunt; nec tamen eos, quamuis diuersis errantes modis, naturae limes in tantum ab itinere ueritatis deuiare permisit, ut non alii in animo, alii in corpore, alii in utroque fines bonorum ponerent et malorum. ex qua tripertita uelut generalium distributione sectarum Marcus Varro in libro de philosophia tam multam dogmatum uarietatem diligenter et subtiliter scrutatus aduertit, ut ad ducentas octoginta et octo sectas, non quae iam essent, sed quae esse possent, adhibens quasdam differentias facillime perueniret. quod ut breuiter ostendam, inde oportet incipiam, quod ipse aduertit et posuit in libro memorato, quattuor esse quaedam, quae homines sine magistro, sine ullo doctrinae adminiculo, sine industria uel arte uiuendi, quae uirtus dicitur et procul dubio discitur, uelut naturaliter adpetunt, aut uoluptatem, qua delectabiliter mouetur corporis sensus, aut quietem, qua fit ut nullam molestiam corporis quisque patiatur, aut utramque, quam tamen uno nomine uoluptatis Epicurus appellat, aut uniuersaliter prima naturae, in quibus et haec sunt et alia, uel in corpore, ut membrorum integritas et salus atque incolumitas eius, uel in animo, ut sunt ea, quae uel parua uel magna in hominum reperiuntur ingeniis. haec igitur quattuor, id est uoluptas, quies, utrumque, prima naturae, ita sunt in nobis, ut uel uirtus, quam postea doctrina inserit, propter haec adpetenda sit, aut ista propter uirtutem, aut utraque propter se ipsa; ac per hoc fiunt hinc duodecim sectae; per hanc enim rationem singulae triplicantur; quod cum in una demonstrauero, difficile non erit id in ceteris inuenire. cum ergo uoluptas corporis animi uirtuti aut subditur aut praefertur aut iungitur, tripertita uariatur diuersitate sectarum. subditur autem uirtuti, quando in usum uirtutis adsumitur. pertinet quippe ad uirtutis officium et uiuere patriae et propter patriam filios procreare, quorum neutrum fieri potest sine corporis uoluptate; nam sine illa nec cibus potusque sumitur, ut uiuatur, nec concumbitur, ut generatio propagetur. cum uero praefertur uirtuti, ipsa adpetitur propter se ipsam, uirtus autem adsumenda creditur propter illam, id est, ut nihil uirtus agat nisi ad consequendam uel conseruandam corporis uoluptatem; quae uita deformis est quidem, quippe ubi uirtus seruit dominae uoluptati, quamuis nullo modo haec dicenda sit uirtus; sed tamen etiam ista horribilis turpitudo habuit quosdam philosophos patronos et defensores suos. uirtuti porro uoluptas iungitur, quando neutra earum propter alteram, sed propter se ipsas ambae adpetuntur. quapropter sicut uoluptas uel subdita uel praelata uel iuncta uirtuti tres sectas facit, ita quies, ita utrumque, ita prima naturae alias ternas inueniuntur efficere. pro uarietate quippe humanarum opinionum uirtuti aliquando subduntur, aliquando praeferuntur, aliquando iunguntur, ac sic ad duodenarium sectarum numerum peruenitur. sed iste quoque numerus duplicatur adhibita una differentia, socialis uidelicet uitae, quoniam, quisquis sectatur aliquam istarum duodecim sectam, profecto aut propter se tantum id agit aut etiam propter socium, cui debet hoc uelle quod sibi. quocirca duodecim sunt eorum, qui propter se tantum unamquamque tenendam putant, et aliae duodecim eorum, qui non solum propter se sic uel sic philosophandum esse decernunt, sed etiam propter alios, quorum bonum adpetunt sicut suum. hae autem sectae uiginti quattuor iterum geminantur addita differentia ex Academicis nouis et fiunt quadraginta octo. illarum quippe uiginti quattuor unamquamque sectarum potest quisque sic tenere ac defendere ut certam, quemadmodum defenderunt Stoici, quod hominis bonum, quo beatus esset, in animi tantummodo uirtute consisteret; potest alius ut incertam, sicut defenderunt Academici noui, quod eis etsi non certum, tamen uerisimile uidebatur. uiginti quattuor ergo fiunt per eos, qui eas uelut certas propter ueritatem, et aliae uiginti quattuor per eos, qui easdem quamuis incertas propter ueri similitudinem sequendas putant. rursus, quia unamquamque istarum quadraginta octo sectarum potest quisque sequi habitu ceterorum philosophorum, itemque alius potest habitu Cynicorum, ex hac etiam differentia duplicantur et nonaginta sex fiunt. deinde quia earum singulas quasque ita tueri homines possunt atque sectari, ut aut otiosam diligant uitam, sicut hi, qui tantummodo studiis doctrinae uoluerunt atque ualuerunt, aut negotiosam, sicut hi, qui cum philosopharentur tamen administratione reipublicae regendisque rebus humanis occupatissimi fuerunt, aut ex utroque genere temperatam, sicut hi, qui partim erudito otio partim necessario negotio alternantia uitae suae tempora tribuerunt: propter has differentias potest etiam triplicari numerus iste sectarum et ad ducentas octoginta octo perduci. haec de Varronis libro, quantum potui, breuiter ac dilucide posui, sententias eius meis explicans uerbis. quomodo autem refutatis ceteris unam eligat, quam uult esse Academicorum ueterum - quos a Platone institutos usque ad Polemonem, qui ab illo quartus eius scholam tenuit, quae Academia dicta est, habuisse certa dogmata uult uideri et ob hoc distinguit ab Academicis nouis, quibus incerta sunt omnia, quod philosophiae genus ab Arcesila coepit successore Polemonis - , eamque sectam, id est ueterum Academicorum, sicut dubitatione ita omni errore carere arbitretur, longum est per omnia demonstrare; nec tamen omni ex parte res omittenda est. remouet ergo prius illas omnes differentias, quae numerum multiplicauere sectarum, quas ideo remouendas putat, quia non in eis est finis boni. neque enim existimat ullam philosophiae sectam esse dicendam, quae non eo distet a ceteris, quod diuersos habeat fines bonorum et malorum. quandoquidem nulla est homini causa philosophandi, nisi ut beatus sit; quod autem beatum facit, ipse est finis boni; nulla est igitur causa philosophandi, nisi finis boni: quamobrem quae nullum boni finem sectatur, nulla philosophiae secta dicenda est. cum ergo quaeritur de sociali uita, utrum sit tenenda sapienti, ut summum bonum, quo fit homo beatus, ita uelit et curet amici sui, quemadmodum suum, an suae tantummodo beatitudinis causa faciat quidquid facit, non de ipso summo bono quaestio est, sed de adsumendo uel non adsumendo socio ad huius participationem boni, non propter se ipsum, sed propter eundem socium, ut eius bono ita gaudeat, sicut gaudet suo. item cum quaeritur de Academicis nouis, quibus incerta sunt omnia, utrum ita sint res habendae, in quibus philosophandum est, an, sicut aliis philosophis placuit, certas eas habere debeamus, non quaeritur quid in boni fine sectandum sit, sed de ipsius boni ueritate, quod sectandum uidetur, utrum sit necne dubitandum; hoc est, ut id planius eloquar, utrum ita sectandum sit, ut, qui sectatur, dicat esse uerum, an ita, ut, qui sectatur, dicat uerum sibi uideri, etiamsi forte sit falsum, tamen uterque sectetur unum atque idem bonum. in illa etiam differentia, quae adhibetur ex habitu et consuetudine Cynicorum, non quaeritur, quisnam sit finis boni, sed utrum in illo habitu et consuetudine sit uiuendum ei, qui uerum sectatur bonum, quodlibet ei uerum uideatur esse atque sectandum. denique fuerunt, qui cum diuersa sequerentur bona finalia, alii uirtutem, alii uoluptatem, eundem tamen habitum et consuetudinem tenebant, ex qua Cynici appellabantur. ita illud quidquid est, unde philosophi Cynici discernuntur a ceteris, ad eligendum ac tenendum bonum, quo beati fierent, utique nil ualebat. nam si aliquid ad hoc interesset, profecto idem habitus eundem finem sequi cogeret, et diuersus habitus eundem sequi finem non sineret.