Caput XIX: De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.
Ecce Romana respublica - quod non ego primus dico, sed auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante dixerunt ante Christi aduentum - paulatim mutata ex pulcherrima atque optima pessima ac flagitiosissima facta est. ecce ante Christi aduentum, post deletam Carthaginem maiorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati adeo iuuentus luxu atque auaritia corrupta est. legant nobis contra luxum et auaritiam praecepta deorum suorum populo Romano data; cui utinam tantum casta et modesta reticerent, ac non etiam ab illo probrosa et ignominiosa deposcerent, quibus per falsam diuinitatem perniciosam conciliarent auctoritatem. legant nostra et per prophetas et per sanctum euangelium, et per apostolicos actus et per epistulas tam multa contra auaritiam atque luxuriam ubique populis ad hoc congregatis quam excellenter, quam diuine non tamquam ex philosophorum concertationibus strepere, sed tamquam ex oraculis et dei nubibus intonare. et tamen luxu atque auaritia saeuisque ac turpibus moribus ante aduentum Christi rempublicam pessimam ac flagitiosissimam factam non inputant dis suis; adflictionem uero eius, quamcumque isto tempore superbia deliciaeque eorum perpessae fuerint, religioni increpitant Christianae. cuius praecepta de iustis probisque moribus si simul audirent atque curarent reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus, aetas omnis capax et uterque sexus, et quos baptista Iohannes adloquitur, exactores ipsi atque milites: et terras uitae praesentis ornaret sua felicitate respublica, et uitae aeternae culmen beatissime regnatura conscenderet. sed quia iste audit, ille contemnit, pluresque uitiis male blandientibus quam utili uirtutum asperitati sunt amiciores: tolerare Christi famuli iubentur, siue sint reges siue principes siue iudices, siue milites siue prouinciales, siue diuites siue pauperes, siue liberi siue serui, utriuslibet sexus, etiam pessimam, si ita necesse est, flagitiosissimamque rempublicam et in illa angelorum quadam sanctissima atque augustissima curia caelestique republica, ubi dei uoluntas lex est, clarissimum sibi locum etiam ista conparare tolerantia.
