• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XIX

Caput XXI: An secundum definitiones Scipionis, quae in dialogo Ciceronis sunt, umquam fuerit Romana respublica.

Quapropter nunc est locus, ut quam potero breuiter ac dilucide expediam, quod in secundo huius operis libro me demonstraturum esse promissi, secundum definitiones, quibus apud Ciceronem utitur Scipio in libris de republica, numquam rempublicam fuisse Romanam. breuiter enim rempublicam definit esse rem populi. quae definitio si uera est, numquam fuit Romana respublica, quia numquam fuit res populi, quam definitionem uoluit esse reipublicae. populum . enim esse definiuit coetum multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatum. quid autem dicat iuris consensum, disputando explicat, per hoc ostendens geri sine iustitia non posse rempublicam; ubi ergo iustitia uera non est, nec ius potest esse. quod enim iure fit, profecto iuste fit; quod autem fit iniuste, nec iure fieri potest. non enim iura dicenda sunt uel putanda iniqua hominum constituta, cum illud etiam ipsi ius esse dicant, quod de iustitiae fonte manauerit, falsumque esse, quod a quibusdam non recte sentientibus dici solet, id esse ius, quod ei, qui plus potest, utile est. quocirca ubi non est uera iustitia, iuris consensu sociatus coetus hominum non potest esse et ideo nec populus iuxta illam Scipionis uel Ciceronis definitionem; et si non populus, nec res populi, sed qualiscumque multitudinis, quae populi nomine digna non est. ac per hoc, si respublica res est populi et populus non est, qui consensu non sociatus est iuris, non est autem ius, ubi nulla iustitia est, procul dubio colligitur, ubi iustitia non est, non esse rempublicam. iustitia porro ea uirtus est, quae sua cuique distribuit. quae igitur iustitia est hominis, quae ipsum hominem deo uero tollit et inmundis daemonibus subdit? hocine est sua cuique distribuere? an qui fundum aufert eius, a quo emptus est, et tradit ei, qui nihil habet in eo iuris, iniustus est; et qui se ipsum aufert dominanti deo, a quo factus est, et malignis seruit spiritibus, iustus est? disputatur certe acerrime atque fortissime in eisdem ipsis de republica libris aduersus iniustitiam pro iustitia. et quoniam, cum prius ageretur pro iniustitiae partibus contra iustitiam et diceretur nisi per iniustitiam rempublicam stare augerique non posse, hoc ueluti ualidissimum positum erat, iniustum esse, ut homines hominibus dominantibus seruiant; quam tamen iniustitiam nisi sequatur imperiosa ciuitas, cuius est magna respublica, non eam posse prouinciis imperare: responsum est a parte iustitiae ideo iustum esse, quod talibus hominibus sit utilis seruitus, et pro utilitate eorum fieri, cum recte fit, id est cum inprobis aufertur iniuriarum licentia, et domiti melius se habebunt, quia indomiti deterius se habuerunt; subditumque est, ut ista ratio firmaretur, ueluti a natura sumptum nobile exemplum atque dictum est: cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque uitiosis animi partibus? plane hoc exemplo satis edoctum est quibusdam esse utilem seruitutem, et deo quidem ut seruiatur utile esse omnibus. seruiens autem deo animus recte imperat corpori, inque ipso animo ratio deo domino subdita recte imperat libidini uitiisque ceteris. quapropter ubi homo deo non seruit, quid in eo putandum est esse iustitiae, quandoquidem deo non seruiens nullo modo potest iuste animus corpori aut humana ratio uitiis imperare? et si in homine tali non est ulla iustitia, procul dubio nec in hominum coetu, qui ex hominibus talibus constat. non est hic ergo iuris ille consensus, qui hominum multitudinem populum facit, cuius res dicitur esse respublica. nam de utilitate quid dicam, cuius etiam communione sociatus coetus hominum, sicut sese habet ista definitio, populus nuncupatur? quamuis enim, si diligenter adtendas, nec utilitas sit ulla uiuentium, qui uiuunt inpie, sicut uiuit omnis, qui non seruit deo seruitque daemonibus, tanto magis inpiis, quanto magis sibi, cum sint inmundissimi spiritus, tamquam dis sacrificari uolunt, tamen quod de iuris consensu diximus satis esse arbitror, unde appareat per hanc definitionem non esse populum, cuius respublica esse dicatur, in quo iustitia non est. si enim dicunt non spiritibus inmundis, sed dis bonis atque sanctis in sua republica seruisse Romanos, numquid eadem totiens repetenda sunt, quae iam satis, immo ultra quam satis est diximus? quis enim ad hunc locum per superiores huius operis libros peruenit, qui dubitare adhuc possit malis et inpuris daemonibus seruisse Romanos, nisi uel nimium stolidus uel inpudentissime contentiosus? sed ut taceam quales sint, quos sacrificiis colebant, in lege ueri dei scriptum est: sacrificans dis eradicabitur nisi domino tantum. nec bonis igitur nec malis dis sacrificari uoluit, qui hoc cum tanta comminatione praecepit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy