• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XIX

Caput XXV: Quod non possint ibi uerae esse uirtutes, ubi non est uera religio.

Quamlibet enim uideatur animus corpori et ratio uitiis laudabiliter imperare, si deo animus et ratio ipsa non seruit, sicut sibi esse seruiendum ipse deus praecepit, nullo modo corpori uitiisque recte imperat. nam qualis corporis atque uitiorum potest esse mens domina ueri dei nescia nec eius imperio subiugata, sed uitiosissimus daemonibus corrumpentibus prostituta? proinde uirtutes, quas habere sibi uidetur, per quas imperat corpori et uitiis, ad quodlibet adipiscendum uel tenendum rettulerit nisi ad deum, etiam ipsae uitia sunt potius quam uirtutes. nam licet a quibusdam tunc uerae atque honestae putentur esse uirtutes, cum referuntur ad se ipsas nec propter aliud expetuntur, etiam tunc inflatae ac superbae sunt, et ideo non uirtutes, sed uitia iudicanda sunt. sicut enim non est a carne sed super carnem, quod carnem facit uiuere, sic non est ab homine, sed super hominem, quod hominem facit beate uiuere; nec solum hominem, sed etiam quamlibet potestatem uirtutemque caelestem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy