• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput IV: Quod ad disserendum de nouissimo iudicio dei noui primum testamenti ac deinde ueteris testimonia prolaturus sit.

Huius itaque ultimi iudicii dei testimonia de scripturis sanctis, quae ponere institui, prius eligenda sunt de libris instrumenti noui, postea de ueteris. quamuis enim uetera priora sint tempore, noua tamen anteponenda sunt dignitate, quoniam illa uetera praeconia sunt nouorum. noua igitur ponentur prius, quae ut firmius probemus, adsumentur et uetera. in ueteribus habentur lex et prophetae, in nouis euangelium et apostolicae litterae. ait autem apostolus: per legem enim cognitio peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas; iustitia autem dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt. haec iustitia dei ad nouum pertinet testamentum et testimonium habet a ueteribus libris, hoc est lege ac prophetis. prius igitur ipsa causa ponenda est, et postea testes introducendi. hunc et ipse Christus Iesus ordinem seruandum esse demonstrans: scriba, inquit, eruditus in regno dei similis est uiro patri familias proferenti de thesauro suo noua et uetera. non dixit: uetera et noua, quod utique dixisset, nisi maluisset meritorum ordinem seruare quam temporum.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy