• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput XII: An ad ultimum supplicium pertineat inpiorum, quod descendisse ignis de caelo et eosdem comedisse memoratur.

Quod uero ait: et descendit ignis de caelo et comedit eos, non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit, cum dicetur: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. tunc quippe in ignem mittentur ipsi, non ignis de caelo ueniet in ipsos. hic autem bene intellegitur ignis de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri sunt saeuientibus, ut eorum faciant uoluntatem. firmamentum est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo, quoniam non poterunt adtrahere in partes Antichristi sanctos Christi. et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc a deo, quia dei munere insuperabiles fiunt sancti, unde excruciantur inimici. sicut enim in bono positum est: zelus domus tuae comedit me, ita e contrario: zelus occupauit plebem ineruditam, et nunc ignis contrarios comedet. et nunc utique, excepto scilicet ultimi illius igne iudicii. aut si eam plagam, qua percutiendi sunt ecclesiae persecutores ueniente iam Christo, quos uiuentes inueniet super terram, quando interficiet Antichristum spiritu oris sui, ignem appellauit descendentem de caelo eosque comedentem, neque hoc ultimum supplicium erit inpiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy