• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De Civitate Dei De civitate Dei (CCSL)
Liber XX

Caput XVI: De caelo nouo et terra noua.

Finito autem iudicio, quo praenuntiauit iudicandos malos, restat ut etiam de bonis dicat. iam enim explicauit quod breuiter a domino dictum est: sic ibunt isti in supplicium aeternum; sequitur ut explicet, quod etiam ibi conectitur: iusti autem in uitam aeternam. et uidi, inquit, caelum nouum et terram nouam. nam primum caelum et terra recesserunt, et mare iam non est. isto fiet ordine, quod superius praeoccupando iam dixit, uidisse se super thronum sedentem, cuius a facie fugit caelum et terra. iudicatis quippe his, qui scripti non sunt in libro uitae, et in aeternum ignem missis - qui ignis cuiusmodi et in qua mundi uel rerum parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui spiritus diuinus ostendit - , tunc figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit, sicut factum est mundanarum aquarum inundatione diluuium. illa itaque, ut dixi, conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates, quae corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt, atque ipsa substantia eas qualitates habebit, quae corporibus inmortalibus mirabili mutatione conueniant; ut scilicet mundus in melius innouatus apte adcommodetur hominibus etiam carne in melius innouatis. quod autem ait: et mare iam non est, utrum maximo illo ardore siccetur an et ipsum uertatur in melius, non facile dixerim. caelum quippe nouum et terram nouam futuram legimus, de mari autem nouo aliquid me uspiam legisse non recolo; nisi quod in hoc eodem libro reperitur: tamquam mare uitreum simile crystallo. sed tunc non de isto fine saeculi loquebatur, nec proprie dixisse uidetur mare, sed tamquam mare. quamuis et nunc, sicut amat prophetica locutio propriis uerbis translata miscere ac sic quodammodo uelare quod dicitur, potuit de illo mari dicere: et mare iam non est, de quo supra dixerat: et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant. iam enim tunc non erit hoc saeculum uita mortalium turbulentum et procellosum, quod maris nomine figurauit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De civitate Dei (CCSL)
Übersetzungen dieses Werks
La cité de dieu vergleichen
The City of God vergleichen
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
The City of God - Translator's Preface

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung