• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber III

Caput II: An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi.

Primum ipsa Troia uel Ilium, unde origo est populi Romani - neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et in primo libro adtigi - , eosdem habens deos et colens cur a Graecis uictum, captum atque deletum est ? Priamo, inquiunt, .sunt reddita Laomedontea paterna periuria. ergo uerum est, quod Apollo atque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis operibus seruierunt? illis quippe promisisse mercedem falsumque iurasse perhibetur. miror Apollinem nominatum diuinatorem in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon fuerat promissa negaturus. quamquam nec ipsum Neptunum, patruum eius, fratrem Iouis, regem maris, decuit ignarum esse futurorum. nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius posteris condita Roma est, cum ante illam urbem conditam idem poeta fuisse dicatur, inducit magnam aliquid diuinantem, quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille occideretur, cuperet cum uertere ab imo, quod apud Vergilium confitetur, structa suis manibus periurae moenia Troiae. nescientes igitur tanti di, Neptunus et Apollo, Laomedontem sibi negaturum esse mercedem, structores moenium Troianorum gratis et ingratis fuerunt. uideant ne grauius sit tales deos credere quam dis talibus peierare. hoc enim nec ipse Homerus facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo periurio ambos fabula narret offensos. si igitur fabulis credunt erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non obtendant Troiana periuria, aut mirentur deos periuria punisse Troiana, amasse Romana. unde enim coniuratio Catilinae in tanta tamque corrupta ciuitate habuit etiam eorum grandem copiam, quos manus atque lingua periurio aut sanguine ciuili alebat? quid enim aliud totiens senatores corrupti in iudiciis, totiens populus in suffragiis uel in quibusque causis, quae apud eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando peccabant? namque corruptissimis moribus ad hoc mos iurandi seruabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu religionis prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris adderentur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy