• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber III

Caput XXI: Quam ingrata fuerit Romana ciuitas Scipioni liberatori suo et in quibus moribus egerit, quando eam Sallustius optimam fuisse describit.

Porro inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, quando Sallustius optimis moribus et maxima concordia dixit egisse Romanos - multa enim praetereo suscepti operis modum cogitans - , eodem ipso ergo tempore morum optimorum maximaeque concordiae Scipio ille Romae Italiaeque liberator eiusdemque belli Punici secundi tam horrendi, tam exitiosi, tam periculosi praeclarus mirabilisque confector, uictor Hannibalis domitorque Carthaginis, cuius ab adulescentia uita describitur dis dedita templisque nutrita, inimicorum accusationibus cessit carensque patria, quam sua uirtute saluam et liberam reddidit, in oppido Linternensi egit reliquam conpleuitque uitam, post insignem suum triumphum nullo illius urbis captus desiderio, ita ut iussisse perhibeatur, ne saltem mortuo in ingrata patria funus fieret. deinde tunc primum per Cn. Manlium proconsulem de Gallograecis triumphantem Asiatica luxuria Romam omni hoste peior inrepsit. tunc enim primum lecti aerati et pretiosa stragula uisa perhibentur; tunc inductae in conuiuia psaltriae et alia licentiosa nequitia. sed nunc de his malis, quae intolerabiliter homines patiuntur, non de his, quae libenter faciunt, dicere institui. unde illud magis, quod de Scipione commemoraui, quod cedens inimicis extra patriam, quam liberauit, mortuus est, ad praesentem pertinet disputationem, quod ei Romana numina, a quorum templis auertit Hannibalem, non reddiderunt uicem, quae propter istam tantummodo coluntur felicitatem. sed quia Sallustius eo tempore ibi dixit mores optimos fuisse, propterea hoc de Asiana luxuria commemorandum putaui, ut intellegatur etiam illud a Sallustio in conparationem aliorum temporum dictum, quibus temporibus peiores utique in grauissimis discordiis mores fuerunt. nam tunc, id est inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, lata est etiam lex illa Voconia, ne quis heredem feminam faceret, nec unicam filiam. qua lege quid iniquius dici aut cogitari possit, ignoro. uerumtamen toto illo interuallo duorum bellorum Punicorum tolerabilior infelicitas fuit. bellis tantummodo foris conterebatur exercitus, sed uictoriis consolabatur; domi autem nullae, sicut alias, discordiae saeuiebant. sed ultimo bello Punico uno impetu alterius Scipionis, qui ob hoc etiam ipse Africani cognomen inuenit, aemula imperii Romani ab stirpe deleta est, ac deinde tantis malorum aggeribus obpressa Romana respublica, ut prosperitate ac securitate rerum, unde nimium corruptis moribus mala illa congesta sunt, plus nocuisse monstretur tam cito euersa, quam prius nocuerat tam diu aduersa Carthago. hoc toto tempore usque ad Caesarem Augustum, qui uidetur non adhuc uel ipsorum opinione gloriosam, sed contentiosam et exitiosam et plane iam eneruem ac languidam libertatem omni modo extorsisse Romanis et ad regale arbitrium cuncta reuocasse et quasi morbida uetustate conlapsam ueluti instaurasse ac renouasse rempublicam; toto ergo isto tempore omitto ex aliis atque aliis causis etiam atque etiam bellicas clades et Numantinum foedus horrenda ignominia maculosum; uolauerant enim pulli de cauea et Mancino consuli, ut aiunt, augurium malum fecerant; quasi per tot annos, quibus illa exigua ciuitas Romanum circumsessa exercitum adflixerat ipsique Romanae reipublicae terrori esse iam coeperat, alii contra eam alio augurio processerunt.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De civitate Dei (CCSL)
Traductions de cette œuvre
La cité de dieu Comparer
The City of God Comparer
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
The City of God - Translator's Preface

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité