2.
Augustinus respondit: Audite haec, quorum corda possidet Christus, et videte, si toleratis, nisi quia ipse est vestra patientia. p. 418,8 Faustus novo melle plenus respuit acetum vetus et Paulus aceto vetere plenus effudit dimidium, quo caperet infusum mel novum, non servandum, sed corrumpendum. Vides enim, quod ait apostolus: Paulus, servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in evangelium dei, ex melle novo est; illud autem quod sequitur: quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, ex aceto vetere. Quis hoc sustineret audire, nisi nos consolaretur idem dicens: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis? Sed quid opus est eadem iam superius satis dicta repetere? Nam pannum novum et vestimentum vetus et vinum novum et utres veteres non duo testamenta significare, sed duas vitas et spes duas, p. 418,22 ad duo vero testamenta intellegenda illam datam esse a domino similitudinem: Propterea scriba eruditus in regno dei similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera, ex his, quae ante diximus, recordetur, qui potuerit, vel certe recenseat, qui voluerit. Duas enim spes si quis habendas putaverit, ut et propter felicitatem terrenam et propter regnum caelorum deo serviat, haec illam non capit, et cum haec aliqua tribulatione fuerit perturbata, deficiens homo amittet etiam illam. Inde est et illud: Nemo potest duobus dominis servire, quod exposuit dicens: Non potestis deo servire et mammonae. Vetus autem testamentum recte intellegentibus prophetia est novi testamenti. p. 419,6 Itaque et in illo primo populo sancti patriarchae et prophetae, qui intellegebant, quod agebant vel quod per eos agebatur, in novo testamento habebant istam spem salutis aeternae; ad illud enim pertinebant, quod intellegebant et diligebant, quia etsi nondum revelabatur, iam tamen figurabatur. Ad vetus autem illi pertinebant, qui non illic amplius quam promissa temporalia cogitata concupiscebant, in quibus aeterna figurata et prophetata non intellegebant. Sed haec iam satis superque prioribus responsionibus nostris dicta.