3.
Age ergo, ipsum eundem interrogemus Christum et, unde potissimum nobis salutis oriatur occasio, ex eius ore discamus. Quis hominum intrabit in regnum tuum, Christe ? Qui fecerit inquit voluntatem patris mei, qui in caelis est. Non dixit: Qui me professus fuerit natum. Et alibi ad discipulos : Ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti et docentes eos servare omnia, quae mandavi vobis. Non dixit: Docentes eos, quia sim natus, sed ut mandata conservent. Item alibi: Amici mei eritis, si feceritis, quae praecipio vobis. Non dixit: Si natum me credideritis. Rursum: Si feceritis mandata mea, manebitis in mea caritate. Et alia multa. Necnon et in monte cum doceret: Beati pauperes, dicens, beati mites, beati pacifici, beati puro corde, beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, nusquam dixit: beati, qui me confessi fuerint natum. p. 273,24 Et in discretione agnorum ab haedis in iudicio dicturum se dicit iis, qui ad dexteram sunt: Esurivi, et cibastis me; sitivi, et potastis me et cetera; propterea recipite regnum; non dixit: quia natum me credidistis, regnum percipite. Necnon et diviti quaerenti vitam aeternam, vade inquit vende omnia, quae habes et sequere me! Non dixit: crede me natum, ut in aeternum vivas! Ecce igitur portioni meae, quam mihi de gemina, ut vultis, fide delegi, ubique regnum, vita, beatitudo promittitur, vestrae vero nusquam. Aut docete sicubi scriptum est beatum esse regnumve percepturum aut aeternam habiturum vitam, qui eum fassus fuerit natum ex femina. Interim tamen, si et haec pars est fidei, beatitudinem non habet. p. 274,8 Cum vero eam nec partem fidei probaverimus, quid fiet? Nempe eritis vos inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. Sed interim hoc satis nobis est ad propositum, quia portio haec nostra beatitudinibus coronata sit. Cui tamen accedit et illa alia beatitudo ex confessione quoque sermonis, quia Iesum confitemur esse Christum, filium dei vivi, quod aeque ipse ore suo testatur Iesus dicens ad Petrum: Beatus es, Simon Bariona, quia non tibi hoc caro et sanguis revelavit, sed pater meus, qui in caelis est. Quapropter non iam, ut putabatis, unam, sed duas easdemque ratas fidei partes tenemus et in utraque pariter beati appellamur a Christo, quia alteram earum operibus exercentes alteram sine blasphemia praedicamus. p. 274,11