2.
Augustinus respondit: Duos quidem deos in vestris disputationibus solemus audire, quod etsi primo negasti, tamen paulo post etiam ipse confessus es quasi rationem reddens, cur hoc dicatis, quia et apostolus ait: Deus saeculi huius excaecavit mentes infidelium. p. 569,23 Quam quidem sententiam plerique nostrum ita distinguunt, ut verum deum dicant (dicat ?) excaecasse infidelium mentes. Cum enim legerint: In quibus deus, suspendunt pronuntiationem ac tunc inferunt: saeculi huius excaecavit mentes infidelium, quia etsi ita non distinguas, sed exponendi gratia ita verborum ordinem mutes: in quibus deus excaecavit mentes infidelium saeculi huius, idem qui in illa distinctione sensus elucet. Potest enim etiam talis operatio, qua excaecantur mentes infidelium, secundum quendam modum pertinere ad verum deum, quod non facit malitia, sed iustitia, sicut idem Paulus alibi dicit: Numquid iniquus deus, qui infert iram? Item alibi: Quid ergo dicemus? inquit Numquid iniquitas est apud deum? Absit! Moysi enim dicit: ‛Miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero’. p. 570,10 Cum ergo praemisisset, quod inconcusse retinendum est, non esse iniquitatem apud deum, paulo post attende, quid dicat: Si autem volens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit _ (tulit?)_in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam et cetera. Certe hic nullo modo dici potest alium deum esse, qui ostendit iram et demonstrat potentiam suam in vasis, quae perfecta sunt ad perditionem, et alium, qui ostendit divitias in vasis misericordiae. Nam unum eundemque deum facere utrumque apostolica doctrina testatur. Hinc est et illud: Propter hoc tradidit illos deus in concupiscentias cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semet ipsis; p. 570,24 et paulo post: Propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; item paulo post: Et quoniam non probaverunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum. Ecce quomodo verus deus et iustus excaecat mentes infidelium. Neque enim umquam in his apostoli verbis, quae commemoravi, alius deus intellectus est quam ille, qui filium suum misit dicentem: In iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant. Nam et hic satis apparet mentibus fidelium, quomodo deus excaecet mentes infidelium. Praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi deus agat iustissimum examen iudicii sui, ut quorundam mentes excaecentur, quorundam illuminentur. Cui verissime dictum est: Iudicia tua abyssus multa. Cuius profunditatis impenetrabilem altitudinem apostolus admiratus exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et cetera. p. 571,15