• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNUS ET VICESIMUS

3. Vos

autem non valentes discernere, quid faciat deus beneficio, quid iudicio, quia et a corde et ab ore vestro longe est psalterium nostrum, ubi dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine, quicquid vos pro infirmitate humanae mortalitatis offenderit, alienatis omnino ab arbitrio et iudicio dei veri videlicet habentes paratum alterum deum malum, quem vobis non veritas ostendit, sed vanitas fingit, cui tribuatis non solum quicquid facitis iniuste, verum etiam quicquid patimini iuste, ita deo tribuentes beneficia donorum et ei auferentes iudicia poenarum, quasi de alio dixerit Christus, quod praeparavit ignem aeternum malis, quam de illo, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. p. 571,27 Unde hic tantam bonitatem et ibi tantam severitatem ad unum pertinere deum non intellegitis, nisi quia misericordiam et iudicium cantare non nostis? Nonne idem ipse, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, frangit tamen ramos naturales et contra naturam inserit oleastrum? Nonne de uno ipso illic dicit apostolus: Vides ergo bonitatem et severitatem dei; in eos quidem, qui fracti sunt, severitatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate? Nempe audistis, nempe advertistis, quemadmodum nec deo auferat iudiciariam severitatem nec homini liberam voluntatem. Occultum est, altum est, inaccessibili secreto ab humana cogitatione seclusum est, quemadmodum deus damnet impium et iustificet impium; utrumque enim de illo scripturarum sanctarum veritas loquitur. p. 572,13 Num igitur ideo adversus divina iudicia garrire delectat, quia sunt inscrutabilia? Quanto convenientius, quanto accommodatius est modulo nostro expavescere illic, ubi Paulus expavit, et exclamare: O altitudo divitiarum scientiae et sapientiae dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! Quanto melius est ita mirari, quod investigare non sufficis, quam propterea velle alterum deum malum fingere, quia unum bonum non potuisti comprehendere? Non enim de nomine agitur, sed de opere.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy