16.
An ibi caritas non erat, ut nulla esset fraterna compassio pro his utique, quorum peccato nullo praecedente impendebant aeterna supplicia? p. 587,27 Quid illae ipsae animae in globo ligandae? Nonne et ipsae membra dei vestri erant, nonne unum genus et una substantia est? Ipsae saltem praescientes futurum sempiternum vinculum suum nempe timebant, nempe maerebant. Aut si ipsae hoc futurum nesciebant, pars dei vestri provida erat, pars improvida. Quomodo ergo una eademque substantia? Cum ergo tanta mala et ibi fuerint, antequam esset alieni mali commixtio, quid de illo tamquam puro et simplici et summo bono gloriamini? Ergo etiam apud semet ipsas istas duas naturas aut duo bona aut duo mala fateri cogimini. Concedimus vobis, si duo mala dixeritis, ut quod volueritis horum peius dicatis, si autem duo bona, quodlibet horum dicite melius! Erit postea diligentior consideratio, dum tamen vester error ille tollatur, quo dicitis duo principia duarum naturarum, bonae et malae, et plane duos deos, unum bonum et alterum malum. p. 588,15 Iam vero si propterea malum est aliquid, quod alteri nocet, invicem sibi ista nocuerunt, fuerit p. 589,25 Ista si, quod appetivit, implesset, sibi certe nihil obfuisset; illa vero ut hostilem adversitatem penitus everteret, etiam suae parti graviter nocuit, sicut est illa notissima et quarundam litterarum memoriae commendata furiosa sententia: Pereant amici, dum inimici una intercidant. Missa est enim ad inexpiabilem contaminationem pars dei, ut esset, unde tegeretur globus, quo in aeternum hostis vivus sepeliendus est. Tantum enim timebitur et victus, tantum terrebit inclusus, ut sempiterna miseria partis dei cetero deo tribuat qualemcumque securitatem. O magna innocentia bonitatis! Ecce faciet et deus vester, unde tenebrarum gentem horribiliter accusatis, quod et suis noceat et alienis. p. 589,7 Idipsum omnino in deo vestro arguit ille globus extremus, quo et hostis includitur et civis aff[l !]igitur. Immo vero superat in amplius nocendo et alienis et suis pars illa, quam dicitis deum. Hyle quippe non eradicare alienum regnum voluit, sed tenere; suos autem quosdam etsi ab aliis suis quibusdam consumendo interimebat, in alias tamen formas denuo commutabat, ut moriendo et renascendo saltem per intervalla temporum suae vitae laetitia fruerentur. Deus autem, qualem omnipotentem optimumque describitis, in aeternum et alienos eradicat et suos damnat. Et quod mirabiliore dementia creditur, hyle animalia sua laedit in pugna sua, deus membra sua punit in victoria sua. Quid est, vani homines? p. 589,19 Nempe recordamini verba Fausti de deo tamquam de antidoto et hyle tamquam veneno; ecce plus nocet vestrum antidotum quam venenum. Numquid hyle tam horrendo globo in aeternum vel deum includeret vel sua viscera affigeret? Et quod sceleratius est, calumniatur eisdem reliquiis, ne defecisse videatur, quod eas purgare non potuit. Dicit enim Manichaeus in epistula Fundamenti ideo dignas illas animas fieri tali supplicio, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, cum eas in illum errorem, quo ita tenebrarentur, ut inimica luci lux fieret, ipse miserit, si invitas, iniustus, ut cogeret, si volentes, ingratus, ut damnet. Quae se futuras inimicas origini suae si praescire potuerunt, et ante bellum timore cruciatae et in bello inexpiabiliter maculatae et post bellum in aeternum damnatae, numquam beatae; p. 590,4 si autem praescire non potuerunt, et ante bellum improvidae et in bello invalidae et post bellum miserae, numquam divinae. Et utique quod ipsae, hoc deus secundum unitatem substantiae. Putamusne respicitis quam immaniter blasphematis? Et tamen aliquando volentes quasi defendere bonitatem dei etiam ipsi hyle praestare dicitis aliquid boni, ut inclusa in semet ipsa non saeviat. Habebit ergo aliquid boni, cum ei nullum mixtum erit bonum? An forte sicut deus ante bellum sine commixtione mali habebat necessitatis malum, ita hyle post bellum sine commixtione boni habebit commixtionis bonum? p. 590,14 Dicite ergo duo mala, sed unum altero peius, aut duo non summa bona, sed unum altero melius, ita sane, ut quod est melius hoc dicatis miserius! Nam si illius tanti belli hic erit exitus, ut separata hyle a propria vastatione et dei membris affixis in globo aliquid boni praestetur hostibus et tantum mali infligatur civibus, cogitate, quis vicerit. Sed videlicet venenum est hyle, quae formare, firmare, nutrire, vegetare valuit animalia sua, et antidotum deus, qui damnare potuit, qui[a?] sanare non potuit membra sua. Insani, nec illa est hyle, nec ille deus. Sic delirant (delirent ?), qui sanam doctrinam non sustinentes ad fabulas convertuntur.