8.
Augustinus respondit : Nos veteris testamenti scripturas omnes, ut dignum est, veras divinasque laudamus, vos scripturas novi testamenti tamquam falsatas corruptasque pulsatis. Nos ea, quae nunc de libris testamenti veteris non observamus, congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse praecepta nobisque in eis ipsis, quae non observamus, significata, quae intellegamus et spiritaliter teneamus, non solum dicimus, sed in apostolicis quoque litteris ostendimus et docemus ; p. 767,9 vos autem omnia, quae in libris novi testamenti non accipitis, omnino reprehenditis nec a Christo nec ab apostolis eius dicta vel conscripta asseveratis. Videtis ergo, quantum inter nos et vos, quod ad hanc rem attinet, distet. Cum itaque a vobis quaeritur, quare non omnia in libris novi testamenti accipitis, sed et in eis libris, in quibus approbatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis, nolite in exemplum assumere distinctionem fidei vel observationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis vestrae. p. 767,19