• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

12.

Pentecosten etiam ‹custodimus›, id est a passione et resurrectione domini quinquagesimum diem, quo nobis sanctum spiritum paracletum, quem promiserat, misit. Quod futurum etiam per Iudaeorum pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ovis occisae Moyses digito dei scriptam legem accepit in monte. Legite evangelium et advertite ibi spiritum sanctum appellatum digitum dei. Ea quippe anniversarie in ecclesia celebrantur, quae insigniter excellentia certis diebus facta sunt, ut eorum necessariam salubremque memoriam festivitas concelebrata custodiat. Si vultis ergo nosse, quare celebramus pascha: quia tunc pro nobis immolatus est Christus. Si vultis nosse, quare non illud ritu Iudaico celebremus: quia illa erat venturi veri praefiguratio, haec completi commemoratio. p. 771,9 Futurum autem et praeteritum nec ipsis verbis nostris eodem modo enuntiatur. Unde iam satis in hoc opere locuti sumus.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité