16.
Vos ergo iam dicite, quare non accipiatis omnia ex libris novi testamenti, utrum quia non sunt apostolorum Christi, an quia pravi aliquid docuerunt apostoli Christi! Respondetis: Quia non sunt apostolorum; nam illa vox altera paganorum est, qui dicunt apostolos Christi non recta docuisse. Vos ergo quid dicitis? Unde ostenditis scripturas illas non ab apostolis ministratas? Respondetis: Quia multa sunt in eis et inter se et sibi contraria. Omnino falsissimum est; vos non intellegitis. Nam quicquid tale protulit Faustus, quod ita vobis videretur, ita non esse monstratum est; et quicquid tale a vobis prolatum fuerit, hoc docebimus. p. 775,19 Quis autem ferat lectorem vel auditorem scripturam tantae auctoritatis facilius quam vitium suae tarditatis audere culpare? An hoc dicitis vos paracletum docuisse scripturas istas apostolorum non esse, sed sub eorum nominibus ab aliis esse conscriptas ? Hoc saltem docete istum ipsum paracletum esse, a quo didicistis haec apostolorum non esse. An dicetis: Ipsum Christus promisit et misit! Respondetur vobis: Omnino istum Christus nec promisit nec misit; et simul ostenditur, quando miserit, quem promisit. Quod ergo eum Christus miserit, hoc probate! Unde asseritis personam vestri auctoris vel potius deceptoris? Respondetis ex evangelio vos probare. Ex quo evangelio? Quod non totum accipitis, quod falsatum esse vos dicitis? p. 776,3 Quis ergo testem suum prius ipse dicat falsitate esse corruptum et tunc producat ad testimonium? Si enim, quod vultis, ei credimus, et quod non vultis, ei non credimus, iam non illi, sed vobis credimus. Si autem vobis credere vellemus, testem a vobis non exigeremus. Deinde paracletus sic est promissus, ut diceretur : Ipse vos inducet in omnem veritatem. Quomodo vos autem ille inducet in veritatem, qui vos docet Christum esse fallacem? Huc accedit, quia si omnia, quae de promissione paracleti in evangelio leguntur, talia esse demonstraretis, ut non omnino nisi de Manichaeo vestro possent intellegi, sicut ostenduntur in prophetis ea esse dicta de Christo, quae in alium cadere omnino non possint, tamen, cum ea de his codicibus proferretis, quos dicitis infalsatos, hoc ipsum illic falsum et a corruptoribus maioribus vestris immissum esse diceremus, quod illic de Manichaeo sic scriptum legeretis, ut et (de ?) alio intellegere non possemus. p. 776,19 Quid faceretis, dicite mihi, nisi clamaretis nullo modo vos potuisse falsare codices, qui iam in manibus essent omnium christianorum, quia mox ut facere coepissetis, vetustiorum exemplarium veritate convinceremini? Qua igitur causa a vobis corrumpi non possent, hac causa a nemine potuerunt. Quisquis enim hoc primitus ausus esset, multorum codicum vetustiorum collatione confutaretur, maxime quia non una lingua, sed multis eadem scriptura contineretur. Nam etiam nunc nonnullae codicum mendositates vel de antiquioribus vel de lingua praecedente emendantur. Ita ergo aut cogimini veraces illos codices confiteri, et continuo evertent haeresim vestram, aut si fallaces eos dixeritis, eorum auctoritate paracletum non poteritis asserere, et vos evertistis haeresim vestram. p. 777,7