• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

21.

Nimis longum est, ut vel tam breviter quam haec cucurri, cuncta contingam: Cur sescentesimo et uno anno vitae Noe, id est peractis sescentis annis, aperitur arcae tectum et tamquam revelatur, quod erat absconditum sacramentum? Cur vicesima septima die secundi mensis dicitur siccasse terra, tamquam finita esset iam baptizandi necessitas in numero dierum quinquagesimo et septimo. Ipse est enim dies secundi mensis vicesimus septimus, qui numerus ex illa coniunctione spiritus et corporis septies octonos habet uno addito propter unitatis vinculum? Cur de arca coniuncti exeant, qui disiuncti intraverant? Sic enim dictum erat, quod intraverit in arcam Noe et filii eius et uxor eius et uxores filiorum eius; seorsum viri, seorsum feminae commemoratae sunt. p. 349,25 In hoc enim tempore huius sacramenti caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Exeunt autem Noe et uxor eius et filii eius et uxores filiorum eius, nunc coniuncte commemorati masculi et feminae, quia in fine saeculi atque in resurrectione iustorum omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit nulla mortalitatis indigentia vel concupiscentia resistente. Cur animalia, quamvis et munda et immunda in arca fuerint, tamen post egressum de arca non offeruntur deo in sacrificio nisi munda?

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung