V.
[V 7] Sed in his convicti ad illud se convertunt ut dicant: ‚Maior est qui mittit quam qui mittitur.‘ Proinde maior est pater filio quia filius a patre se missum assidue commemorat; maior est et spiritu sancto quia de illo dixit Iesus: Quem mittet pater in nomine meo; et spiritus sanctus utroque minor est quia et pater eum mittit, sicut commemoravimus, et filius cum dicit: Si autem abiero, mittam eum ad vos.
Qua in quaestione primum quaero unde et quo missus sit filius. Ego, inquit, a patre exii et veni in hunc mundum; ergo a patre exire et venire in hunc mundum, hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse evangelista dicit: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit?, deinde coniungit: In sua propria venit; illuc utique missus est quo venit. At si in hunc mundum missus est quia exiit a patre et venit in hunc mundum, et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est ubi erat. Nam et illud quod scriptum est in propheta deum dicere: Caelum et terram ego impleo, si de filio dictum est (ipsum enim nonnulli volunt intellegi vel prophetis vel in prophetis locutum), quo missus est nisi illuc ubi erat?; ubique enim erat qui ait: Caelum et terram ego impleo. Si autem de patre dictum est, ubi esse potuit sine verbo suo et sine sapientia sua quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter? Sed neque sine spiritu suo usquam esse potuit. Itaque si ubique est deus, ubique est etiam spiritus eius. Illuc ergo et spiritus sanctus missus est ubi erat. Nam et ille qui non invenit locum quo eat a facie dei et dicit: Si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades; ubique volens intellegi praesentem deum, prius nominavit spiritum eius. Nam sic ait: Quo abibo ab spiritu tuo? Et quo a facie tua fugiam?
[8] Quocirca si et filius et spiritus sanctus illuc mittitur ubi erat, quaerendum est quomodo intellegatur ista missio sive filii sive spiritus sancti. Pater enim solus nusquam legitur missus. Et de filio quidem ita scribit apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Misit, inquit, filium suum factum ex muliere. Quo nomine quis catholicus nesciat non eum privationem virginitatis sed differentiam sexus Hebraeo loquendi more significare voluisse? Cum itaque ait: Misit deus filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum filium quo factus est ex muliere. Quod ergo de deo natus est, in hoc mundo erat; quod autem de Maria natus est, in hunc mundum missus advenit. Proinde mitti a patre sine spiritu sancto non potuit, non solum quia intellegitur pater cum eum misit, id est fecit ex femina, non utique sine spiritu suo fecisse; verum etiam quod manifestissime atque apertissime in evangelio dicitur virgini Mariae quarenti ab angelo: Quomodo fiet istud?, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi; et Matthaeus dicit: Inventa est in utero habens de spiritu sancto; quamquam et apud Esaiam prophetam ispe Christus intellegitur de adventu suo futuro dicere: Et nunc dominus misit me, et spiritus eius.
[9] Fortasse aliquis cogat ut dicamus etiam a se ipso missum esse filium quia ille Mariae conceptus et partus operatio trinitatis est qua creante omnia creantur. ‚Et quomodo iam,‘ inquit, ‚pater eum misit si ipse se misit?‘
Cui primum respondeo quaerens ut dicat, si potest: quomodo eum pater sanctificavit si se ipse sanctificavit? Utrumque enim idem dominus ait: Quem pater, inquit, sanctificavit et misit in hunc mundum, vos dicitis quia blasphemat quoniam dixi: Filius dei sum; alio autem loco ait: Et pro eis sanctifico me ipsum. Item quaero quomodo eum pater tradidit si ipse se tradidit. Utrumque enim dicit apostolus Paulus: Qui filio, inquit, proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Alibi autem de ipso salvatore ait: Qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. Credo respondebit si haec probe sapit quia una voluntas est patris et filii et inseparabilis operatio. Sic ergo intellegat illam incarnationem et ex virgine nativitatem in qua filius intellegitur missus una eademque operatione patris et filii inseparabiliter esse factam, non utique inde separato spiritu sancto de quo aperte dicitur: Inventa est in utero habens de spiritu sancto.
Nam etiam si ita quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit. Quomodo misit deus filium suum? Iussit ut veniret, atque ille iubenti obtemperans venit? An rogavit? An tantummodo admonuit? Sed quodlibet horum sit, verbo utique factum est; dei autem verbum ipse est dei filius. Quapropter cum eum pater verbo misit, a patre et verbo eius factum est ut mitteretur. Ergo a patre et filio missus est idem filius quia verbum patris est ipse filius. Quis enim se tam sacrilega induat opinione ut putet temporale verbum a patre factum esse ut aeternus filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? Sed utique in ipso dei verbo quod erat in principio apud deum et deus erat, in ipsa scilicet sapientia dei sine tempore erat quo tempore illam in carne apparere oporteret. Itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset verbum, et verbum esset apud deum, et deus esset verbum; sine ullo tempore in ipso verbo erat quo tempore verbum caro fieret et habitaret in nobis. Quae plenitudo temporis cum venisset, misit deus filium suum factum ex muliere id est factum in tempore ut incarnatum verbum hominibus appareret; quod in ipso verbo sine tempore erat in quo tempore fieret. Ordo quippe temporum in aeterna dei sapientia sine tempore est. Cum itaque hoc a patre et filio factum esset ut in carne filius appareret, congruenter dictus est missus ille qui in ea carne apparuit, misisse autem ille qui in ea non apparuit. Quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur ab interiore apparatu naturae spiritalis exsistunt, propterea convenienter missa dicuntur. Forma porro illa suscepti hominis filii persona est, non etiam patris. Quapropter pater invisibilis una cum filio secum invisibili eundem filium visibilem faciendo misisse eum dictus est; qui si eo modo visibilis fieret ut cum patre invisibilis esse desisteret, id est si substantia invisibilis verbi in creaturam visibilem mutata et transiens verteretur, ita missus a patre intellegeretur filius ut tantum missus non etiam cum patre mittens inveniretur. Cum vero sic accepta est forma servi ut maneret incommutabilis forma dei, manifestum est quod a patre et filio non apparentibus factum sit quod appareret in filio, id est ab invisibili patre cum invisibili filio idem ipse filius visibilis mitteretur. Cur ergo ait: Et a me ipso non veni? Iam hoc secundum formam servi dictum est, secundum quam dictum est: Ego non iudico quemquam.
[10] Si ergo missus dicitur, in quantum apparuit foris in creatura corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium semper occultus est, iam in promptu est intellegere etiam de spiritu sancto cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore in qua visibiliter ostenderetur spiritus sanctus, sive cum super ipsum dominum corporali specie velut columba descendit, sive cum decem diebus peractis post eius ascensionem die pentecostes factus est subito de caelo sonus quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis qui et insedit super unumquemque eorum. Haec operatio visibiliter expressa et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est; non ut appareret eius ipsa substantia qua et ipse invisibilis et incommutabilis est sicut pater et filius, sed ut exterioribus visis hominum corda commota a temporali manifestatione venientis ad occultam aeternitatem semper praesentis converterentur.
