XVI.
[XVI] Quapropter ita dicitur illud dei verbum ut dei cogitatio non dicatur ne aliquid esse quasi volubile credatur in deo, quod nunc accipiat, nunc recipiat formam ut verbum sit eamque possit amittere atque informiter quodam modo volutari. Bene quippe noverat verba et vim cogitationis inspexerat locutor egregius qui dixit in carmine:
secumque volutat
Eventus belli varios;
id est, cogitat. Non ergo ille dei filius cogitatio dei sed verbum dei dicitur. Cogitatio quippe nostra perveniens ad id quod scimus atque inde formata verbum nostrum verum est. Et ideo verbum dei sine cogitatione dei debet intellegi ut forma ipsa simplex intellegatur, non aliquid habens formabile quod esse etiam possit informe. Dicuntur quidem etiam in scripturis sanctis cogitationes dei sed eo locutionis modo quo ibi et oblivio dei dicitur, quae utique ad proprietatem in deo nulla est.
[26] Quamobrem cum tanta sit nunc in isto aenigmate dissimilitudo dei et verbi dei in qua tamen nonnulla similitudo comperta est, illud quoque fatendum est quod etiam cum similes ei erimus quando eum videbimus sicuti est (quod utique qui dixit hanc procul dubio quae nunc est dissimilitudinem attendit), nec tunc natura illi erimus aequales. Semper enim natura minor est faciente quae facta est. Et tunc quidem verbum nostrum non erit falsum quia neque mentiemur neque fallemur. Fortassis etiam non erunt volubiles nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu videbimus. Tamen cum et hoc fuerit, si et hoc fuerit, formata erit creatura quae formabilis fuit ut nihil iam desit eius formae ad quam pervenire deberet; sed tamen coaequanda non erit illi simplicitati ubi non formabile aliquid formatum vel reformatum est sed forma. Neque informis neque formata ipsa ibi aeterna est immutabilisque substantia.