• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Cyprian von Karthago (200-258) De lapsis De lapsis (PL)
pars principalis

XXVI.

Hoc circa infantem quae ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At vero ea quae, aetate provecta et in annis adultioribus constituta, sacrificantibus nobis latenter obrepsit, non cibum sed gladium sibi sumens, et velut quaedam venena lethalia intra fauces et pectus admittens, angi et anima exaestuante concludi postmodum coepit. Et pressuram non jam persecutionis sed delicti sui passa, palpitans et tremens concidit. Impunitum diu non fuit nec occultum dissimulatae conscientiae crimen. Quae fefellerat hominem, Deum sensit ultorem. Et [Col. 0486B] cum quaedam arcam suam, in qua Domini sanctum fuit, manibus indignis tentasset aperire, igne inde surgente deterrita est ne auderet attingere. Et quidem alius, quia et ipse maculatus sacrificio a sacerdote celebrato partem cum caeteris ausus est latenter accipere, sanctum Domini edere et contrectare non potuit, cinerem ferre se apertis manibus invenit. [Col. 0487A] Documento unius ostensum est Dominum recedere cum negatur, nec immerentibus ad salutem prodesse quod sumitur, quando gratia salutaris in cinerem sanctitate fugiente mutatur. Quam multi quotidie poenitentiam non agentes, nec delicti sui conscientiam confitentes, immundis spiritibus adimplentur, quam multi usque ad insaniam mentis excordes dementiae furore quatiuntur? Nec necesse est ire per exitus singulorum, cum per orbis multiformes ruinas tam delictorum poena sit varia quam delinquentium multitudo numerosa. Unusquisque consideret, non quid alius passus sit, sed quid pati et ipse mereatur. Nec evasisse se credat, si eum interim poena distulerit, cum timere plus debeat quam sibi Dei judicis ira servavit.[Col. 0487B]

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De lapsis (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Des Tombés vergleichen
On the Lapsed vergleichen
Über die Gefallenen (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung