• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) De lapsis (PL)
pars principalis

XXVIII.

Denique quanto et fide majores et timore meliores sunt qui quamvis nullo sacrificii aut libelli [Col. 0488B] facinore constricti, quoniam tamen de hoc vel cogitaverunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes, exomologesin conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam parvis licet et modicis vulneribus exquirunt, scientes scriptum esse: Deus non deridetur 1. Derideri et circumveniri Deus non potest nec astutia aliqua fallente deludi. Plus immo delinquit qui secundum hominem Deum cogitans evadere se poenam criminis credit, si non palam crimen admisit. Christus in praeceptis suis dicit: Qui confusus me fuerit, confundet eum filius hominis 2. Et Christianum se putat qui Christianus esse aut confunditur aut veretur? Quomodo potest esse cum Christo qui ad Christum pertinere aut erubescit aut metuit? [Col. 0489A] Minus plane peccaverit non videndo idola, nec sub oculis circumstantis atque insultantis populi sanctitatem fidei profanando, non polluendo manus suas funestis sacrificiis, nec sceleratis cibis ora maculando. Hoc eo proficit ut sit minor culpa, non ut innocens conscientia. Facilius potest ad veniam criminis pervenire. Non est tamen immunis a crimine. Nec cesset in agenda poenitentia atque in Domini misericordia deprecanda, ne quod minus esse in qualitate delicti videtur, in neglecta satisfactione cumuletur.


  1. Gal. VI, 7 ↩

  2. Marc. VIII, 38 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De lapsis (PL)
Translations of this Work
Des Tombés Compare
On the Lapsed Compare
Über die Gefallenen (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy