26
1 Cur ergo non eiusmodi etiam daemoniis penetrabiles fiant? Nam et exemplum accidit domino teste eius mulieris, quae theatrum adiit, et inde cum daemonio rediit. 2 itaque in exorcismo cum oneraretur immundus spiritus, quod ausus esset fidelem aggredi, constanter: Р»et iustissime quidemв•— inquit Р»feci: in meo eam inveni.в•— 3 constat et alii linteum in somnis ostensum eius diei nocte, qua tragoedum audierat, cum exprobratione nominato tragoedo nec ultra quintum diem eam mulierem in saeculo fuisse. 4 quot utique et alia documenta cesserunt de his qui cum diabolo apud spectacula communicando a domino exciderunt. Р»nemo enim potest duobus dominis servire.в•— Р»quid luci cum tenebris? quid vitae et morti?в•—