• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De spectaculis

27

1 odisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes emittuntur. 2 quid facies in illo suffragiorum impiorum aestuario reprehensus? non quasi aliquid illic pati possis ab hominibus (nemo te cognoscit Christianum), sed recogita, quid de te fiat in caelo. 3 dubitas illo enim momento, quo diabolus in ecclesia furit, omnes angelos prospicere de caelo et singulos denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit quis linguam, quis aures diabolo adversus deum ministraverit? 4 non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis vocibus conspurcatum? sint dulcia licebit et grata et simplicia, etiam honesta quaedam. nemo venenum temperat felle et elleboro, sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum dulcibus id mali inicit. ita et diabolus letale quod conficit rebus dei gratissimis et acceptissimis imbuit. 5 omnia illic seu fortia seu honesta seu sonora seu canora seu subtilia perinde habe ac stillicidia mellis de lucunculo venenato nec tanti gulam facias voluptatis quanti periculum per suavitatem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De spectaculis
Translations of this Work
Contre les spectacles Compare
The Shows Compare
Über die Schauspiele (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy