14.
Nunc illud est quod conamur ostendere, quemadmodum fratres Domini appellentur filii materterae ejus, Mariae, qui antea non credentes, postea crediderunt. Licet fieri potuerit, ut uno statim credente, alii diu increduli fuerint, et hanc fuisse matrem Jacobi et Josetis, id est, Mariam Cleophae uxorem Alphaei, et hanc dictam Mariam Jacobi minoris. Quae si esset mater Domini, magis eam, ut in omnibus locis, matrem illius appellasset, et non aliorum dicendo matrem, alterius voluisset intelligi. Verum in hac parte contentiosum funem non traho, alia fuerit Maria Cleophae, alia Maria Jacobi et Josetis, dummodo constet, non eamdem Mariam Jacobi et Josetis esse, quam matrem Domini. Et unde, ais, fratres Domini dicti sunt, qui non erant fratres? Jam nunc doceberis, quatuor modis in Scripturis divinis fratres dici, natura, gente, cognatione, affectu. Natura, Esau, Jacob, duodecim Patriarchae, Andreas et Petrus, Jacobus et Joannes. Gente, qua omnes Judaei inter se fratres vocantur, ut in Deuteronomio: Si autem emeris fratrem tuum, qui est Hebraeus, vel quae est Hebraea, serviet tibi sex annis: et septimo anno dimittes eum liberum abs te (Deut. XV, 12). Et in eodem: Constituendo constitues super te principem, quem elegerit Dominus Deus tuus, eum qui ex fratribus tuis sit. Non enim poteris constituere super te hominem alienigenam, quia [Fort. qui] non est frater tuus (Deut. XXII, 1, 2). Et rursum: Ne viso vitulo fratris tui, vel ove ejus errantibus per viam, negligas ea: Reversione reduces ea fratri tuo. Quod si non appropinquat tibi frater tuus, neque noveris eum, colliges ea intra domum tuam: et erunt tecum donec quaerat ea frater tuus, et reddes ei (Deut. XVII, 11). Et Apostolus Paulus, Optabam, inquit, ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3, 4). Porro cognatione fratres vocantur, qui sunt de una familia, id est, patria: quas Latini paternitates interpretantur; cum ex una radice multa generis turba diffunditur, ut in Genesi. Dixit autem Abraham ad Lot: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. Ibique, et elegit sibi Lot regionem Jordanis, et elevavit Lot ab Oriente, et discesserunt unusquisque a fratre suo (Gen. XIII, 8). Et certe Lot non est frater Abrahae, sed filius fratris ejus Aram. Thara quippe genuit Abraham et Nachor et Aram: et Aram genuit Lot. Et rursum: Abraham autem erat annorum septuaginta quinque, cum exiret de Charan. Et sumpsit Abraham Saram uxorem suam, et Lot filium fratris sui (Gen. XII, 4). Quod si adhuc dubitas fratrem, fratris filium nuncupari, accipe exemplum. Cum autem audisset Abraham, quia captivus ductus est Lot frater suus, numeravit vernaculos suos trecentos decem et octo (Gen. XIV, 14). Et cum caedem nocturni impetu descripsisset, adjecit: Et reduxit omnem equitatum Sodomorum, et Lot fratrem suum revocavit (Ibid. 16). Sufficiebant haec ad ea quae diximus approbanda. Sed ne in aliquo cavilleris, et te quasi lubricus anguis evolvas, testimoniorum stringendus es vinculis, ne querulus sibiles, et dicas, te magis argumentationibus tortuosis, quam Scripturarum veritate superatum. Jacob, Isaac filius ac Rebeccae, cum fratris insidias metuens, Mesopotamiam perrexisset, accessit et devolvit lapidem ab ore putei, et adaquavit oves Laban fratris matris suae (Genes. XXVIII et XXIX). Et osculatus est Jacob Rachel, et exclamans voce sua, ploravit, et indicavit Rachel, quia frater est patris ejus, et quia filius Rebeccae est (Gen. XXIX, 11). Ecce et hic eadem lege qua supra, frater, sororis filius appellatur. Et iterum: Dixit autem Laban ad Jacob: Quoniam frater meus es, non servies mihi gratis (Gen. XXIX, 19). Dic mihi, quae sit merces tua. Expletis itaque viginti annis, cum ignorante socero, uxoribus filiisque comitatus reverteretur ad patriam, consecutus est eum Laban in monte Galaad. Et cum idola quae Rachel occultabat quaesita non invenisset in sarcinis, respondit Jacob, et dixit ad Laban: Quae culpa mea est, et quod delictum meum, quod persecutus es me? et quare scrutatus es omnia vasa mea? Quid invenisti de omnibus tuis? Pone hic in conspectu fratrum tuorum et fratrum meorum: et redarguent inter nos duos (Gen. XXXI, 36, 37). Responde, qui sint isti fratres Jacob et Laban, qui tunc fuerant in praesenti. Esau certe frater Jacob absens erat, et Laban filius Bathuel fratres, excepta sorore Rebecca, non habuit.