16.
Imperitissime hominum, ista non legeras, et toto Scripturarum pelago derelicto, ad injuriam Virginis tuam rabiem contulisti, in exemplum ejus quem fabulae ferunt, cum vulgo esset ignotus, et nihil boni posset facinoris excogitare, quo nobilis fieret, Dianae incendisse templum; et nullo prodente sacrilegium, fertur ipse in medium processisse, clamitans sese incendium subjecisse: sciscitantibus Ephesi principibus, quam ob causam hoc facere voluisset, respondisse: Ut quia bene non poteram, male omnibus innotescerem. Et hoc quidem Graeca narrat historia. Tu vero templum Dominici corporis succendisti, tu contaminasti sanctuarium Spiritus Sancti, ex quo vis quadrigam fratrum, et sororum processisse congeriem. Denique cum Judaeis voce sociata, dicis: Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus, et Joses, et Simon, et Judas, et sorores omnes apud nos sunt (Matth. XIII, 55, et Marc. VI, 3)? Omnes, nisi de turba, non dicitur. Quis, te oro, ante hanc blasphemiam noverat, quis dupondii supputabat? Consecutus es quod volebas, nobilis es factus in scelere. Ego ipse qui contra te scribo, cum in eadem tecum Urbe consistam albus, ut aiunt, aterve sis, nescio. Praetermitto vitia sermonis, quibus omnis liber tuus scatet. Taceo ridiculum exordium. O tempora! o mores! Non quaero eloquentiam; quam ipse non habens, in fratre Craterio requisisti. Non, inquam, flagito linguae nitorem, animae quaero puritatem. Apud Christianos enim soloecismus est magnus et vitium, turpe quid vel narrare, vel facere. Ad calcem venio, et te cornuta interrogatione concludo, sicque tecum agam, quasi superius nihil egerim: Eodem modo dictos esse fratres Domini, quo Joseph dictus est pater, Ego, inquit, et pater tuus, dolentes quaerebamus te (Luc. I, 48). Mater haec loquitur, non Judaei. Et ipse Evangelista referens: Et erant pater et mater illius admirantes super his quae dicebantur de eo (Ibid., 33), et his similia, quae jam enumeravimus, in quibus parentes vocantur. Ac ne forte de exemplariorum varietate causeris, quia tibi stultissime persuasisti Graecos codices esse falsatos, ad Joannis Evangelium venio, in quo planissime scribitur: Invenit Philippus Nathanael, et ait illi: Quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Joan. I, 45). Certe hoc in tuo codice continetur. Responde mihi, quomodo Jesus sit filius Joseph, quem constat de Spiritu sancto esse procreatum? Vere Joseph pater fuit? Quamvis sis hebes, dicere non audebis? An putabatur? Eodem modo aestimentur et fratres, quo aestimatus est et pater.