6.
Igitur adamato quasi a Deo sibi offerretur habitaculo, omnem ibidem in orationibus et solitudine duxit aetatem. Cibum et uestimentum palma praebebat.
Quod ne cui impossibile uideatur, Iesum testor et sanctos angelos eius, in ea parte eremi quae iuxta Syriam Saracenis iungitur et uidisse me monachos et uidere, e quibus unus triginta iam per annos clausus hordeaceo pane et lutulenta aqua uiuit. Alter in cisterna ueteri (quam gentili sermone Syri 'gubbam' uocant) quinque caricis per singulos dies sustentatur. Haec incredibilia uidebuntur eis, qui non crediderint omnia possibilia esse credentibus.
