8.
Stupens itaque Antonius et de eo quod uiderat secum uoluens ulterius progrediebatur. Nec mora, inter saxosam conuallem haud grandem homunculum uidet aduncis naribus, fronte cornibus asperata, cuius extrema pars corporis in caprarum pedes desinebat. Et hoc adtonitus expectaculo scutum fidei et loricam spei bonus praeliator arripuit. Nihilominus memoratum animal palmarum fructus ad uiaticum, quasi pacis obsides, offerebat. Quo cognito gradum pressit Antonius, et quisnam esset interrogans hoc ab eo responsum accepit:
'Mortalis ego sum et unus ex accolis eremi, quos uario delusa errore gentilitas Faunos Satyrosque et Incubos colit. Legatione fungor gregis mei. Precamur ut pro nobis communem Dominum depreceris; salutem mundi olim uenisse cognouimus, et "in uniuersam terram exiit sonus eius."'
Talia eo loquente longaeuus uiator ubertim faciem lacrimis rigabat, quas magnitudo laetitiae indices cordis effuderat. Gaudebat quippe de Christi gloria, de interitu Satanae, simulque admirans, quod eius posset intellegere sermonem et baculo humum percutiens aiebat: 'Vae tibi, Alexandria, quae pro Deo portenta ueneraris. Vae tibi, ciuitas meretrix, in qua totius orbis daemonia confluxere. Quid nunc dictura es? Bestiae Christum loquuntur, et tu pro Deo portenta ueneraris!'
Necdum uerba compleuerat et quasi pennigero uolatu petulcum animal aufugit.
Hoc ne cui ad incredulitatem scrupulum moueat, sub rege Constantio, uniuerso mundo teste, defenditur. Nam Alexandriam istiusmodi homo uiuus perductus magnum populo spectaculum praebuit, et postea cadauer exanime, ne calore aestatis dissiparetur, sale infusum et Antiochiam, ut ab Imperatore uideretur, adlatum est.
